monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, X De interitu Gunthchramni Bosonis. <<< >>> XII De interitu Ursionis ac Berthefredi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, XI Quod se reges viderunt.
1 Rex vero Gunthchramnus cum nepote suo ac reginis pacem firmavit, datis sibi invicem muneribus ac stabilitatis causis publicis, epulati sunt pariter. Laudabat enim Dominum Gunthchramnus rex, dicens: 'Refero tibi maximas gratias, omnipotens Deus, qui mihi praestetisti, ut videre merear filios de filio meo Childebertho.2 Unde non me puto usquequaque a tua maiestate relictum, qui mihi haec praestetisti, ut videam filios filii mei'. Tunc Dinamium et Lupum ducem redditus rex Childeberthus recepit, Cadurcum Brunechilde reginae refudit. Et sic cum pace et gaudio iterum atque iterum Deo gratias agentes, conscriptis pactionibus, se remunerantes et osculantes, regressus est unusquisque ad civitatem suam.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.93 bnf9765.95 cpl864.209