monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, IX De interitu Rauchingi. <<< >>> XI Quod se reges viderunt.
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, X De interitu Gunthchramni Bosonis.
1 Dum haec autem agerentur, iterum misit Gunthchramnus rex ad nepotem suum Childeberthum, dicens: 'Morae omnes abscedant, et veni, ut te videam. Est enim certae necessitatis causa tam pro vitae vestrae commoda quam pro utilitatibus publicis, ut videamur a nobis'. Haec ille audiens, adsumpta matrem cum sorore et coniuge, ad occursum patrui distinat.2 Adfuit autem et Magnericus episcopus Trevericae urbis. Venit etiam Gunthchramnus Boso, quem Agericus Veredunensis episcopus sua in fide susciperat. Sed pontifex ille, qui pro eo fidem fecerat, non adfuit, quia convenerat, ut absque ullius defensione regi praesentaretur, scilicet ut, si ipse decerneret eum morte debere, non excusaretur a sacerdote; sin autem ille vitam concideret, liber abiret.3 Sed, coniunctis regibus, pro diversis facilitatibus culpabilis iudicatur; iussum est, ut interficeretur. Quod cum ille conperisset, ad mansionem Magnerici episcopi convolavit et, clausis osteis, segregatis ab eo clericis vel famulis, ait: 'Scio te, beatissime sacerdos, magnum cum regibus honorem habere.4 Et nunc ad te confugio, ut evadam. Ecce percussores ad osteum, unde manifeste scias, quod, si a te non eruor, interfectu te, egrediar foris et moriar. Manifestissime enim noveris, quia aut mors una nos occupat aut par vita defensat. O sanctus sacerdos, scio enim, te patrem communem cum rege esse filio eius, et novi, quoniam quaecumque petieris ab eo obtenebis, nec negare omnino poterit sanctitate tuae quaecumque poposceris.5 Ideoque aut inpertire veniam, aut moriamur simul'. Haec autem evaginato aiebat gladio. Turbatus auditu episcopus ait: 'Et quid faciam, si hic a te tenior? Demitte me, ut eam et depraecer misericordiam regis, et fortassis miserebitur tui'. Et ille: 'Nequaquam, sed transmitte abbates et creditus tuos, ut haec quae loquor exponant'.6 Verumtamen non haec rege, ut erant, nuntiata sunt; sed dixerunt, quod hic ab episcopo defensaretur. Unde factum est, ut commotus rex diceret: 'Si episcopus exinde egredire noluerit, pariter cum illo auctore perfidiae pereat'. Haec audiens episcopus, direxit nuntius ad regem. Qui cum ista narrassent, ait rex Gunthchramnus: 'Inicite ignem in domo, et si exire nequiverit episcopus, pariter concrementur' .7 Haec audientes clerici effractum vi osteum, sacerdotem eieciunt foris. Tunc miserrimus, cum videret se flammis validis ab utraque parte vallare, accinctus gladio accidit ad osteum. Verum ubi primum limen domus egrediens gressum foris fixit, statim unus e populo, eiecta lancia, frontem eius inlisit.8 At ille hoc ictu turbatus, quasi amens, gladio eiecere temptans, ab adstantibus ita lanciarum multitudine sauciatur, ut, defixis in lateribus eius spiculis et sustentantibus astilibus, ad terram ruere non possit. Interfecti sunt et pauci qui cum eo erant expositique in campo simul. Pro quibus vix obtentum fuit cum principibus, ut terrae reconderentur.9 Fuit autem hic in actu levis, avariciae inhians, rerum alienarum ultra modum cupidus, omnibus iurans et nulli promissa adimplens. Uxor autem eius cum filiis exilio data est, resque illius fisco conlate sunt. Multitudo autem auri argentique ac diversarum specierum in eius regestis reperta est. Sed et quae sub terra absconderat, stimulante conscientia iniquitatis suae, non latuerunt.10 Ariolus ac sortis saepius utebatur, ex quibus futura cognoscere cupiens, remansit inlusus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.92 bnf9765.94 cpl864.208
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik