monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, VIII De praesentia Gunthchramni Bosonis. <<<     >>> X De interitu Gunthchramni Bosonis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, IX De interitu Rauchingi.

1 Post haec Rauchingus cuniunctus cum prioribus regni Chlothari, fili Chilperici, confingens se quasi tractaturus de pace, ut inter terminum utriusque regni nulla intentio aut dereptio gereretur, consilium habuerunt, ut scilicet, interfecto Childebertho rege, Rauchingus cum Theodobertho, seniore eius filio , Campaniae regnum teneret, Ursio vero ac Berthefredus , iuniorem filium nuper genitum, qui Theodoricus cognominatur, in se susceptum, excluso Gunthchramno rege, reliquum regni teneret, multa etiam contra Brunechilde reginam frementes, ut eam in contumiliam redigerent, sicut prius fecerant in viduetate sua.2 Rauchingus ergo, summa elatus potentiam et, ut ita dicam, ad ipsius regalis sceptri se iactans gloriam, iter praeparat ad Childeberthum regem accidendi, ut consilium quod inierat possit explere. Sed pietas Domini haec verba in aures Gunthchramni regis prius inposuit, qui, missis nuntiis clam ad Childeberthum regem, omnes ei molitiones has in notitiam posuit, dicens: 'Accelera velociter, ut videamur a nobis; sunt enim causae, quae agi debeant'.3 At ille diligenter inquirens, quae ei nuntiata fuerant, veraque esse cognuscens, arcessiri Rauchingum iussit. Qui cum adfuisset, priusquam eum rex suo iussisset adstare conspectui, datis litteris et pueris distinatis cum evectione publica, qui res eius per loca singula deberent capere, iussit eum in cubiculo intromitti; locutusque cum eo alia ex aliis, egredi iterum de cubiculo iubet.4 Cumque egredieretur, a duobus ostiariis pedibus adpraehensus, ruit in gradibus ostei, ita ut pars corpori eius esset intrinsecus, pars vero extrinsecus extenderetur. Tunc hi, qui iussi ad haec explenda parati erant, cum gladiis super eum ruunt atque ita minutatim caput eius conliserunt, ut simile totum cerebro potaretur; statimque mortuus est.5 Tunc denudatus et per fenestram eiectus, sepulturae mandatus est. Erat autem levis in moribus, ultra humanum genus cupiditate ac facultatibus inhians alienis et ex ipsis divitiis valde superbus, in tantum ut iam in ipso interitus sui tempore Chlothari regis se filium fateretur. Multum tamen cum eo auri repertum est.6 Quo interfectu, protinus unus puerorum eius cursu veloci evolans, nuntiavit coniuge eius quae acta erant. Haec vero per plateam Sessionicae civitatis, compta grandibus ornamentis ac gemmarum praetiositatibus vel auri fulgore obtecta, ascensu aequo, praecidentibus pueris aliisque sequentibus, ferebatur atque ad basilicam sancti Crispini Crispinianique properabat, quasi expectatura missas.7 Erat enim eo diae passio marthyrum beatorum. Sed videns nuntium, per aliam plateam gressum retorquens, proiectis in terra ornamentis, in basilicam sancti Medardi antestitis confugit, ibique se tutare confessores praesidio potans. Pueri vero, qui missi a rege fuerant ad requirendas res eius, tanta in thensauris illius repperierunt, quanta nec in ipso aerarii publice registu poterant invenire; quae totum reges conspectibus praesentarunt.8 Nam eo diae, quo hic interfectus est, erant cum rege multi Thoronorum atque Pectavorum, de quibus tale fuit consilium, ut, si malum hoc perficere potuissent, hos subditus supplicio, dicerent, quia: 'Ex vobis fuit qui regem nostrum interemit', eosque diversis suppliciis trucidatus, ultoris se mortis regiae esse iactarent.9 Sed Deus omnipotens consilia eorum, quia iniqua erant, dissipavit implevitque illud, quod scriptum est, quia: Foveam, quam fratri parabis, incedis in ea. In loco tamen Rauchingi Magnovaldus diregitur dux. Iam enim Ursio atque Berthefredus, certi, quod Rauchingus quae conlocuti fuerant possit explere, collectu exercitu, veniebant.10 Sed audientes, quod scilicit tali fuissit affectus interitu, adaucta adhuc secum multitudinem hominum, quae ad eos pertenere videbatur, infra castrum Vabrensim, quae villae Ursionis propinquus erat, cum rebus omnibus se muniunt conscii consilii sui, tractantes, ut, si rex Childeberthus aliquid contra eos agere voluissit, virtute se ab eius exercitu defensarent.11 Caput enim horum et causa malorum Ursio erat. Sed Brunichildis regina mandatum misit Berthefredo, dicens: 'Disiungere ab homine inimico, et habebis vitam. Alioquin cum eodem interibis'. Filia enim eius ex lavacro regina susciperat et ob hoc misericordiam de eo habere voluit. Qui ait: 'Nisi morte devellar ab eo, numquam a me relinquitur'.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.90 bnf9765.94 cpl864.206

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, VIII De praesentia Gunthchramni Bosonis. <<<     >>> X De interitu Gunthchramni Bosonis.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik