monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, VII De remotione Ennodi ducis et de Wasconibus. <<< >>> IX De interitu Rauchingi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, VIII De praesentia Gunthchramni Bosonis.
1 Gunthchramnus vero Boso, cum exosus reginae haberetur, coepit per episcopus ac proceres discurrere et veniam sero praecare, quam ante dispexerat. Nam cum rex Childeberthus esset iunior, Brunechildem reginam saepe conviciis atque inproperiis lacessibat; sed et iniuriis, quae ei ab adversis inferebantur, fautor exteterat.2 Sed et rex ad ulciscendam iniuriam genetricis iussit eum persequi atque interfici. Ille vero cum se cerneret positum in discrimine, Veredunensem eclesiam petiit, per Agericum prorsus episcopum, qui erat regis pater ex lavacro, veniam inpetrare confidens. Tunc pontifex ad regem properat depraecaturque pro eo; cui rex cum negare nequiret quae petebat, ait: 'Veniat coram nobis, et datis fideiussoribus in praesentia patrui mei, quicquid illius iudicium decreverit, exsequamur'.3 Tunc adductus ad locum ubi rex morabatur, nudatus armis ac per manicas tentus, ab episcopo repraesentatur rege. Ad cuius provolutus pedes, ait: 'Peccavi tibi ac genetrice tuae, non oboediendo praeceptionibus vestris, sed agendo contra voluntate vestram atque utilitatem publicam; nunc autem rogo, ut indulgeatis malis meis, quae in vobis gessi'.4 Rex autem iussit eum elevari a terra et posuit in manu episcopi, dicens: 'Sit penes te, sanctae sacerdos, donec in praesentia Gunthchramni regis adveniat'. Et iussit eum discidere.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.90 bnf9765.94 cpl864.206