monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, V De prodigiis. <<< >>> VII De remotione Ennodi ducis et de Wasconibus.
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, VI De seductoribus et ariolis.
1 Fuit eo anno in urbe Thoronica Desiderius nomine, qui se magnum quendam esse dicebat, adserens se multa posse facere signa. Nam et nuntius inter se atque Petrum Paulumque apostolos discurrere iactitabat. Ad quem, quia praesens non eram, rusticitas populi multa confluxerat, deferentes secum caecos et debiles, quos non sanctitate sanare, sed errore nigromantici ingenii quaerebat inludere.2 Nam hos, qui erant paralitici aut alia inpediti debilitate, iubebat valide extendi, ut, quos virtutis divinae largitione diregere non poterat, quasi per industriam restauraret. Denique adpraehendebant pueri eius manus hominis, alii vero pedes, tractumque diversis in partibus, ita ut nervi potarentur abrumpi, cum non sanarentur, demittebantur exanimis.3 Unde factum est, ut in hoc supplicio multi spiritum exalarent. Tantoque miser elatus erat, ut iuniorem sibi beatum Martinum esse diceret, se vero apostolis coaequaret. Nec mirum, si hic similem se dicat apostolis, cum ille auctor nequitiae, a quo ista procedunt, Christum se esse in fine saeculi fateatur.4 Nam de hoc animadversum est, ut superius diximus, errore nigromantiae artis fuisse inbutum, quia, ut adserunt qui eum viderunt, cum quisque de eo procul et abditae quicquam locutus fuisset mali, coram populo adstante inproperabat, dicens, quia: 'Hoc et illud de me effatus es, quae sanctitate meae erant indigna'.5 Et quid aliud nisi nuntiantibus daemoniis cognoscebat? Habebat autem cucullam ac tonicam de pilis caprarum, et in praesente quidem abstinens erat a cybis et potu, clam autem, cum in diversurio venisset, ita infercibat in ore, ut minister non occurrerit tantum poscenti porregere. Sed detecta dolositas eius et a nostris depraehensa, eiectus est extra urbis terminum.6 Nec cognovimus deinceps, quo abisset; dicebat tamen civem se esse Burdegalensem. Nam et ante hos septem annos fuit et alius valde seductur, qui multos decepit dolositate sua. Hic enim colobio indutus erat, amictus desuper sindonem, crucem ferens, de qua dependebant ampullulae, quas dicebat oleum sanctum habere.7 Aiebat enim se de Hispaniis adventare ac reliquias beatissimorum martyrum Vincenti levitae Felicisque martyris exhibere. Sed cum iam vespere ad basilicam sancti Martini Thoronus advenisset et nos convivio resederemus, mandatum misit, dicens: 'Occurrant reliquiis sanctis'. Cui nos, quia hora iam praeterierat, dixemus: 'Requiescant beatae reliquiae super altarium, donec mane procedemus ad occursum earum'.8 Sed hic primum diluculo consurgens, nec expectatis nobis, advenit cum cruce sua et in cellola nostra adfuit. Stupefactus ego et admirans levitatem, interrogo, quid sibi haec vellent. Respondit quasi superbus et inflata voce: 'Meliorem', inquid, 'occursum nobis exhibere debueras. Sed haec ego in auribus Chilperici reges ingeram; ille autem ulciscitur dispectionem meam'.9 Et ingressus in oraturio, me postposito, ipse capitellum unum adque alterum ac tertium dicit, ipse orationem profert et ipse consumat, elevataque iterum cruce, abiit. Erat enim ei et sermo rusticus et ipsius linguae latitudo turpis atque obscoena; sed nec de eo sermo rationabilis procedebat. Qui usque Pariseus accessit.10 His enim diebus rogationes publicae caelebrabantur, quae ante sanctum dominicae ascensiones diem agi solent. Factum est autem, ut, procedente Ragnemodo pontifice cum populo suo et loca sancta circumeunte, ut et hic cum cruce sua adveniens, inusitato populis exhibens indumento, adiunctis publicanis ac rusticis mulieribus, et iste chorum suum faceret, et quasi cum sua multitudine loca sancta circuire temptat.11 Haec cernens episcopus, misit archidiaconum, dicens: 'Si reliquias sanctorum exhibes, pone eas paululum in basilica et nobiscum caelebra dies sanctos; decursa autem sollemnitatem, profecisceris in viam tuam'. At ille parvi pendens, quae ab archidiaconum dicebantur, coepit episcopum conviciis ac maledictionibus prosequi.12 Sacerdos vero intellegens eum seductorem, iussit eum recludi in cellolam. Perscrutatisque cunctis quae habebat, invenit cum eo sacculum magnum plenum de radicibus diversarum herbarum, ibique et dentes talpae et ossa murium et ungues atque adipes ursinos. Vidensque haec maleficia esse, cuncta iussit in flumine proici; ablataque ei cruce, iussit eum a termino Parisiacae urbis excludi.13 Sed hic iterum, facta sibi altera cruce, coepit quae prius gesserat exercere; captusque ab archidiacono et catenis vinctus, iussus est costodire. His diebus Parisius adveneram et ad basilicam beati Iuliam marthyris metatum habebam. Nocte igitur insequenti erumpens miser iste de custodia, cum ipsis quibus erat nexus catenis ad antedictam basilicam sancti Iuliam properat atque in pavimento, in loco quo ego stare eram solitus, ruit ac sopore vinoque obpressus obdormivit.14 Nos vero ignari facto, media surgentes nocte ad reddendas Domino gratias, invenimus eum dormientem. De quo tantus fetor egrediebatur, ut omnium cloacarum adque secessorum fetores fetor ille devinceret. Sed nec nos prae hoc fetore in basilicam ingredi potueramus. Accedens vero unus clericorum, clausis naribus, eum excitare nititur nec potuit; ita enim erat miser madefactus vino.15 Tunc quattuor accedentes clerici, levantes eum inter manus, in uno angulo basilicae proiecerunt; et exhibentes aquas, abluto pavimento, resperso etiam herbolis odoratis, sic ingressi sumus explere cursum. Numquam tamen nobis psallentibus potuit excitare, donec, dato terris diae, altius solis lampas ascenderet.16 Dehinc excusatum reddidi sacerdotem. Convenientibus autem episcopis apud urbem Parisiacam, dum haec in convivio narravimus, ipsum pro castigationis gratia adesse praecipimus. Quo adstante, elevatis Amelius Beorretanae urbis episcopus oculis, cognoscit eum suum esse famulum sibique per fugam dilapsum; et sic excusatum receptum reduxit in patriam.17 Multi enim sunt, qui, has seductiones exercentes, populum rusticum in errore ponere non desistunt, de quibus, ut opinor, et Dominus in evangelio ait, consurgere in novissimis temporibus pseudochristus et pseudoprophetas, qui, dantes signa et prodigia, etiam electos in errore inducant. De his ista sufficiant; nos potius ad propositum rediamus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.87 bnf9765.94 cpl864.206
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, V De prodigiis. <<< >>> VII De remotione Ennodi ducis et de Wasconibus.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik