monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Historiae, 9, IV Quod Childebertho alius natus est filius. <<<     >>> VI De seductoribus et ariolis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 9, V De prodigiis.

1 Prodigia quoque multa dehinc apparuerunt. Nam vasa per domus diversorum signis, nescio quibus, caraxata sunt, quae res nullo umquam modo aut eradi potuit aut deleri. Inceptum est autem hoc prodigium ab urbis Carnotinae territurio; et veniens per Aurilianensem, usque Burdegalensem terminum peraccessit, non praetermittens ullam urbem, quae fuit in medio.2 In vineis vero mense octavo, transacta vindimia, palmites novos cum uvis deformatis aspeximus. In aliis arboribus frondes novi et nova visa sunt poma. Radii a parte aquilonis apparuerunt. Adserebant nonnulli, vidisse se serpentes ex nube delapsos. Alii adfirmabant, villam cum casis et hominibus subitania internicione evanuisse.3 Et multa alia signa apparuerunt, quae aut regis obitum adnunciare solent aut regiones excidium. Vindimia eo anno tenuis, aquae validae, pluviae inmensae, flumina quoque granditer adaucta fuerunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.87 bnf9765.94 cpl864.206