monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XLIV De eo qui regem Guntchramnum interficere voluit. <<< >>> XLVI De obito Leuvichilde regis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XLV De interitu Desiderii ducis.
1 Cum autem legati de Hispaniis crebro ad regem Gunthchramnum venerint et nullius pacis gratiam obtenere potuissent, sed magis inimicitia pullularet, rex Gunthchramnus Albigensim urbem nepote suo Childebertho reddedit. Quod cernens Desiderius dux, qui maxime in eiusdem urbis territurio meliora facultatis suae condiderat, timens, ne ultio expetiretur ab eo propter antiquam inimicitiam, quod aliquando in eadem civitatem exercitum gloriosae memoriae Syghiberthi regis graviter adfecisset, cum Tetradia uxore sua, quam Eulalio nunc Arverno comite abstullerat, in termino Tholosano cum rebus omnibus transiens, exercitum cummovet et contra Gothos abire disponit, divisis prius, ut ferunt, rebus inter filius et coniugem.2 Adsumptoque secum Austrovaldo comite, Carcasonam petit. Praeparaverant enim se, hoc audito, urbis illius cives, quasi resistere volentes; audierant autem de his prius. Denique inito bello, fugire Gothi coeperunt et Desiderius cum Austrovaldo a tergo cedere hostem. Illis quoque fugientibus, hic cum paucis ad urbem accessit.3 Lassati enim fuerant equites sociorum. Tunc ad portam urbis accedens, vallatus a civibus, qui infra murus erant, interfectus est cum his omnibus, qui eum fuerant prosecuti, ita ut vix pauci exinde quodadmodo evaderent, qui rem, ut gesta fuerat, nuntiarent. Austrovaldus vero audiens Desiderium mortuum, de via regressus, ad regem perrexit; qui mox in eius locum dux statuetur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.85 bnf5921.122 bnf9765.93 cpl864.205
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik