monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 44
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XLIII Quod Nicetius rector Provinciae ordinatur. <<< >>> XLV De interitu Desiderii ducis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XLIV De eo qui regem Guntchramnum interficere voluit.
1 Fredegundis vero quasi ex nomine filii sui legatos ad Gunthchramnum regem diregit. Qui, reserata petitione, accepto responso, vale dicentes abscedunt; sed, nescio quibus causis, paulolum apud metatum suum remorati sunt. Mane autem facto, procedente regem ad matutinus ac praeeunte cereo, visus est homo quasi ebrius in angulo oraturii dormitare, accinctus gladio, cuius asta pariete sustentabatur.2 Hoc viso, rex exclamavit, dicens, non esse simpliciter, hominem sub hoc horrore noctis tali in loco quiescere. Oppraessus autem et loris revinctus, interrogabatur, quid sibi haec vellint, quae agerit. Nec mora supplicio subditus, dicit se a legatis, qui advenerant, emissum fuisse, ut rex deberet interfici.3 Denique adpraehensi legati Fredegundis, nihil de his quae interrogati sunt confitentur, dicentes: 'Nos nihil ad aliud missos, nisi legationem, quam suggessimus, deferremus'. Tunc hominem illum diversis plagis adfectum et carcere mancipatum, legatus per diversa loca exilio condempnare praecepit. Manifestissime enim patuit, sub hoc dolo a Fredegunde fuisse directus, ut regem interficere deberent, quod misericordia Domini non permisit.4 Inter quos Baddo senior habebatur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.84 bnf5921.122 bnf9765.93 cpl864.204
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik