monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 43
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XLII Quod Bippolinus dux datus est. <<<     >>> XLIV De eo qui regem Guntchramnum interficere voluit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XLIII Quod Nicetius rector Provinciae ordinatur.

1 Quod Nicetius rector Provinciae ordinatur, et de his quae Antestius gessit. Anno quoque duodecimo Childeberthi regis Nicetius Arvernus rector Massiliensis provinciae vel reliquarum urbium, quae in illis partibus ad regnum regis ipsius pertinebant, est ordinatus. Antestius vero in Andecavos a rege Gunthchramno dirigitur, multis ibidem damnis adfligens eos, qui in morte Domnolae, uxoris Nectarii, mixti fuerunt.2 Resque Boboleni, eo quod fuerit huius caput sceleris, in fisco redactis, Namnetas accessit ac lacessire Nonnichium episcopum coepit, dicens: 'Quia filius tuus in hoc facinus est admixtus, ut dignas pro cummissas suis poenas luat, meritum exigit'. Sed puer conscientia accusante territus, ad Chlotharium, filium Chilperici, aufugit.3 Antestius vero, acceptis fideiussoribus ab episcopo, ut in praesentia regis adesset, Santonas venit. Sonus autem his diebus exierat, quod Fredegundis occultus in Hispaniis nuntius dirigerit, eosdemque a Palladio urbis Santonicae episcopo clam susceptus et inantea transmissus fuisse. Erant autem eo tempore dies quadragensimae sanctae, et episcopus in insola maris orationis causa secesserat.4 Secundum consuetudinem autem, dum ad dominicae caenae festa ad aeclesiam suam, populo expectante, rediret, ab Antestio in via vallatur. Qui, nec discussa rei veritatem, dicebat: 'Non ingredieris urbem, sed exilio condemnaberis, quia suscepisti nuntius inimicae domini nostri regi'. At ille: 'Nescio', ait, 'quid loquaris.5 Tamen quia dies sancti inminent, accedamus ad urbem, decursisque solemnitatum sanctarum festis, postea quaecumque volueris obpone, rationem a me accipies, quia quod reputas nihil est'. At ille: 'Nequaquam', inquid, 'sed non adtingis limina aeclesiae tuae, quia infidelis apparuisti domino nostro rege'.6 Quid plura? Tenetur in via episcopus, domus aeclesiae discribitur, resque deripiuntur. Cives cum homine obtenere non queunt, ut saltim vel celebrata solemnitate paschali discutiatur. Hisque supplicantibus et illo rennuente, tandem patefacit vulnus, qui latebat in pectore. 'Si', inquid, 'domum, quam infra territurii Biturigi termino habere dinuscitur, meae ditione, facta vinditione, subdedirit, quae flagitatis facio; alioquin non effugiet manus meas, nisi trudatur exilio'.7 Metuit negare episcopus; scripsit subscripsitque ac tradedit agrum, et sic, datis fideiussoribus de praesentia sua ante regem, in civitate ingredi permissus est. Transactis igitur diebus sanctis, ad regem pergit. Adfuit et Antestius, sed nihil de his quae opponebat episcopo potuit adprobare. Episcopus autem ad urbem redire iubetur et usque ad synodum futurum dilatatur, si forte aliqua de his quae opponebantur evidentius possit agnosci.8 Adfuit et Nonnichius episcopus, qui, datis multis muneribus, abscessit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.83 bnf5921.122 bnf9765.93 cpl864.204

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik