monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XLI De his qui Praetextatum episcopum interfecerunt. <<< >>> XLIII Quod Nicetius rector Provinciae ordinatur.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XLII Quod Bippolinus dux datus est.
1 Per quam cum Beppolenus dux valde fatigaretur nec iuxta personam suam ei honor debetus inpenderetur, cernens se dispici, ad Gunthchramno regem abiit. A quo accepta potestate ducatus super civitates illas, quae ad Chlotharium, Chilperici regis filium, pertinebant, cum magna potentia pergit, sed a Rhedonicis non est receptus.2 Andecavus vero veniens, multa mala ibidem gessit, ita ut annonas, faenum, vinum vel quicquid repperire potuisset in domibus civium, ad quas accesserat, nec expectatis clavibus, disruptis osteis, devastaret; multusque de habitatoribus loci caedibus adfecit protrivitque. Domigysilo quoque metum intulit, sed pacificatus est cum eo.3 Accedens autem ad urbem, dum epularetur cum diversis in tristico, subito effractum pulpitum domus, vix semivivus evasit, multis debilitatis, in eisdem tamen malis perdurans, quae prius gesserat. Multa tunc et Fredegundis in regno filii sui de rebus eius evertit. Ipse quoque ad Rhedonicus rediens et eos regi Guntchramno subdere cupiens, filium suum in hoc loco reliquit.4 Qui non multum intercedente tempus, inruentibus Rhedonicis, interemptus est cum multis honoratis viris. Hoc anno multa signa aparuerunt; nam mense septimo arbores visi sunt floruisse, sed et multae, quae prius poma habuerant, nova dederunt, quae usque natalis dominici tempore in ipsis arboribus habitae sunt.5 Fulgor per caelum in modum serpentes cucurrisse visus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.83 bnf5921.122 bnf9765.93 cpl864.204