monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XL De Pelagio Toronico. <<< >>> XLII Quod Bippolinus dux datus est.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XLI De his qui Praetextatum episcopum interfecerunt.
1 Cum autem per totam terram sonus illi percurrerit, Praetextatum episcopum a Fredegunde fuisse interfectum, illa quoque, quo facilius detergeretur a crimine, adpraehensum puerum caedi iussit vehementer, dicens: 'Tu hoc blasphemium super me intulisti, ut Praetextatum urbis Rothomagensis episcopum gladio adpeteris'.2 Tradedit eum nepoti ipsius sacerdotis. Qui cum eum in supplicio posuisset, omnem rem evidenter aperuit dixitque: 'A regina enim Fredegunde centum solidus accepi, ut hoc facerem, a Melantio vero episcopo quinquaginta et ab archediacono civitates alios quinquaginta; insuper et promissum habui, ut ingenuus fierem, sicut et uxor mea'.3 In hac voce illius evaginatum homo ille gladium praedictum reum in frustra concidit. Fredegundis vero Melantium, quem prius episcopum posuerat, aeclesiae instituit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.82 bnf5921.122 bnf9765.93 cpl864.204
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik