monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXXV De legatis Hispanorum. <<<     >>> XXXVII Quod Childebertho filius natus est.

Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXXVI De interitu Magnovaldi.

1 Igitur aput Childebertum regem Magnovaldus causis occultis ex iussu regis interficitur hoc modo. Stante infra Mettensis urbis palatium rege et ludum spectante, qualiter animal caterva canum circumdatum fatigabatur, Magnovaldus arcessitur. Quo veniente et nesciente quae actura erant, cum reliquis dissolutus riso, prospicere pecudem coepit.2 At his cui iussum fuerat, cum viderit eum spectaculum intentum, librata secure caput eius inlisit. Qui cecidit et mortuus est ac, per fenestram domus proiectus, a suis sepultus est; resque eius protinus direptae, aerario publico, in quantum repertum est, sunt inlatae. Autumabant tamen quidam, eo quod post mortem fratris diversis plagis coniugem affectam interfecisset et uxorem fratris adscisset toro, extetisse causam, qua interimeretur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.81 bnf5921.122 bnf9765.93 cpl864.204