monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXXIV De reclausis temptatis. <<< >>> XXXVI De interitu Magnovaldi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXXV De legatis Hispanorum.
1 Legati de Hispaniis ad regem Guntchramnum venerunt cum multis muneribus, pacem petentes, sed nihil certi accipiunt in responsis. Nam anno praeterito, cum exercitus Septimaneam debellasset, navis, quae de Galleis in Galliciam abierant, ex iusso Leuvieldi regis vastatae sunt, res ablatae, hominis caesi atque interfecti, nonnulli captivi abducti sunt.2 Ex quibus pauci quodadmodo scafis erepti, patriae quae acta fuerant nontiaverunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.80 bnf5921.122 bnf9765.93 cpl864.204
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik