monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXXI De interfectione Praetextati episcopi. <<< >>> XXXIII De incendio urbis Parisiacae.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXXII De interitu Domnolae, uxoris Nectari.
1 Multa enim mala hoc tempore gesta sunt. Nam Domnola, relicta quondam Burgulini , quae fuit filia Victuri Redonensis episcopi, quam Nectarius' matrimonio copulaverat, intentione de vineis cum Boboleno, referendario Fredegundis, habebat. Audiens autem ea in his vineis advenisse, misit nuntius obtestantes, ne ingredi penitus in hac possessione praesumeret.2 Quod illa dispiciens et res patris sui fuisse proclamans, ingressa est. Tunc ille, commota seditione, super eam cum armatis viris inruit. Qua interfecta, vineas vindecavit resque deripuit et tam viros quam mulieres qui cum ea erant interfecit gladio, nec remansit ex his, nisi qui fuga labi potuit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.78 bnf5921.122 bnf9765.93 cpl864.204