monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXVIII De Ermeneghildo et Ingundae. <<<     >>> XXX Quod exercitus in Septimaniam abiit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXIX Quod Fredegundis misit, qui Childeberthum interfecerint.

1 Et licet haec ad Gunthchramnum regem perlata et nepote suo Childebertho in notitiam data fuissent, tamen Fredegundis duos cultros ferreos fieri praecepit, quos etiam caraxari profundius et venino infici iussit, ut scilicet, si mortalis adsultus vitalis non dissolverit fibras, vel ipsa venini infectio vitam possit velocius extorquere.2 Quos cultros duobus clericis cum haec mandata tradedit, dicens: 'Accipite hos gladius et quantocius pergite ad Childeberthum regem, adsimilantes vos esse mendicos. Cumque pedibus eius fueritis strati, quasi stipem postulantes, latera eius utraque perfodite, ut tandem Brunichildis, quae ab illo adrogantiam sumit, eo cadente conruat mihique subdatur.3 Quod si tanta est costodia circa puerum, ut accedere nequeatis, vel ipsam interemite inimicam. Mercis quoque operis vestri haec erit, ut, si mortui in hoc opere fueritis, parentibus vestris bona tribuam, ipsosque muneribus ditans primus in regnum meum constituam. Interim vos timorem omnem omittite, nec sit trepidatio mortis in pectore.4 Noveritis enim, quod cunctos homines haec causa continet. Armate viriletate animus et considerate saepius fortes viros in bello conruere, unde nunc parentes eorum nobilis effecti opibus inmensis cunctis supereminent cunctisque praecellent'. Cumque haec mulier loqueretur, clerici tremere coeperunt, difficile potantes, haec iussa posse conplere.5 At illa dubius cernens, medificatus potione direxit, quo ire praecepit; statimque robor animorum adcrevit, promiseruntque se omnia quae praeceperat impleturus. Nihil minus vasculum ab haec potione repletum ipsos levare iubet, dicens: 'In die illa, cum haec quae praecipio facetis, mane, priusquam opus incipiatur, hunc potum sumite.6 Erit vobis magna constantia ad haec peragenda'. His ita instructis, demisit eos. Quibus pergentibus adque ad urbem Sessionas accedentibus, a Rauchingo duci capti discussique omnia reserant, et sic in carcere legati sunt. Post dies vero paucos Fredegundis, certa iam, quod fuissent impleta quae fuerant imperata, misit puerum inquerere, quid aut rumor populi ferret, aut si aliquem inveniret indicantem, qui diceret Childeberthum iam interemptum fuisse.7 Egressus igitur puer ab ea, Sessionas urbem venit. Audiens denique hos in carcerem retenere, ad ostium adpropinquat; sed cum loqui satellitibus coepisset, et ipse captus costodiae mancipatur. Tunc omnes simul ad Childeberthum regem directi sunt, discussisque, veritatem aperiunt, indicantes se a Fredegunde missus ad eum interemendum, dicentes: 'Iussa reginae suscipimus, ut nos egenus adsimilaremus.8 Cumque pedibus tuis provoluti aliquid stipendii quaereremus, ab his te gladiis transfodere voluemus. Quod si adsultu signiore gladius difixisset, ipsum venenum, quod ferrum erat infectum, animam velociter penetraret'. Haec his dicentibus, diversis suppliciis adfecti, truncatis manibus auribusque et naribus, variis sunt mortibus interempti.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.73 bnf5921.118 bnf9765.91 cpl864.198

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik