monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXVII Quod Desiderius ad regem abiit. <<< >>> XXIX Quod Fredegundis misit, qui Childeberthum interfecerint.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXVIII De Ermeneghildo et Ingundae.
1 De Ermeneghildo et Ingundae vel de legatis Hispanorum clam ad Fredegundem missis. Igitur, ut saepius diximus, Ingundis a viro cum imperatoris exercitu derelicta, dum ad ipsum principem cum filio parvolo duceretur, in Africa defuncta est et sepulta. Leuvichildus vero Herminichildum filium suum, quem antedicta mulier habuit, morti tradedit.2 Quibus de causis commotus Gunthchramnus rex, exercitum in Hispaniis distinat, scilicet ut prius Septimaniam, quae adhuc infra Galliarum terminum habetur, eius dominatione subderint et sic in antea proficiscerentur. Dum autem hic exercitus moveretur, indecolum cum nescio quibus hominibus rusticis est repertum.3 Quem et Gunthchramno rege legendum miserunt, hoc modo, quasi Leuvichildus ad Fredegundem scriberet, ut quocumque ingenio exercitum illuc ire prohiberet, dicens: 'Inimicos nostros, id est Childeberthum et matrem eius, velociter interemite et cum rege Gunthchramno pacem inite, quod praemiis multis coemite.4 Et si vobis minus est fortassis paecunia, nos clam mittimus, tantum ut quae petimus impleatis. Cum autem de inimicis nostris ulli fuerimus, tunc Amelio episcopo ac Leubae matronae bona tribuite, per quos missis nostris ad vos accedendi aditus reseratur'. Leuba enim est socrus Bladastis ducis.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.73 bnf5921.118 bnf9765.91 cpl864.198
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik