monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 27
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXVI De Berulfo, qui dux fuit. <<< >>> XXVIII De Ermeneghildo et Ingundae.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXVII Quod Desiderius ad regem abiit.
1 Desiderius vero dux cum aliquibus episcopis et Aridio abbate vel Antestio ad regem Gunthchramno properavit. Sed cum eum rex aegre vellit accipere, victus precibus sacerdotum, in gratia sua recepit. Tunc ibi Eulalius adfuit, quasi pro coniuge, quae eum spreverat et ad Desiderium transierat, causaturus; sed in ridiculo et humilitate redactus, siluit.2 Desiderius vero remuneratus a rege, cum gratia est reversus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.72 bnf5921.118 bnf9765.91 cpl864.198
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik