monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXV De insola, in qua sanguis apparuit. <<< >>> XXVII Quod Desiderius ad regem abiit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXVI De Berulfo, qui dux fuit.
1 Toronicis vero atque Pectavis Ennodius dux datus est. Berulfus autem, qui his civitatibus ante praefuerat, pro thesauris Syghiberti regis, quos clam abstulerat, cum Arnegysilo socio suspectus habetur. Qui cum hoc ducatum in supradictis urbibus expeterit, a Rauchingo duce, facto ingenio, cum satellite allegatur.2 Nec mora, missi ad domus eorum pueri expilant omnia; multa ibi de proprio, nonnulla de antedictis thesauris sunt reperta, quae omnia ad Childeberthum regem delata sunt. Cumque in hoc res ageretur, ut gladius cervicem decideret, interventu episcoporum obtenta vita laxati sunt, nihil tamen de his quae eis ablata fuerant recipientes.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.72 bnf5921.118 bnf9765.91 cpl864.198