monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXIII De diluviis. <<<     >>> XXV De insola, in qua sanguis apparuit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXIV De insolis maris.

1 Duae hoc anno insolae in mare divinitus incendio concrematae sunt, quae per dies septim cum hominibus pecoribusque consumptae subvertebantur. Nam qui in mari confugerant et se in profundo praecipitabant, in ipsa qua mergebantur aqua consumebantur graviorique supplicio, qui non confestim emittebant spiritum, urebantui.2 Redactis quoque omnibus in favilla, cuncta maris operuit. Ferebant etiam multi, signa, quae superius nos vidisse octavo mense narravimus, quasi ardere caelum, ex huius incendii splendore fuisse.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.72 bnf5921.118 bnf9765.91 cpl864.198