monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXI De placito Belsonanco et de sepulchro violato. <<<     >>> XXIII De diluviis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXII De obito episcoporum et Wandalini.

1 Laban Helosinsis episcopus hoc anno obiit; cui Desiderius ex laico successit. Cum iusiurando enim rex pollicitus fuerat, se numquam ex laicis episcopum ordinaturum. Sed quid pectora humana non cogat auri sacra famis? Berthchramnus vero regressus ex synodo, a febre corripitur; arcessitumque Waldonem diaconem, qui et ipse in baptismo Berthchramnus vocitatus est, summam ei sacerdotii depotat omnesque condicionis tam testamenti quam benemeritorum suorum ipsi committit.2 Quo discedente, hic spiritum exalavit. Regressus diaconus, cum muneribus et consensu civium ad regem properat, set nihil obtenuit. Tunc rex, data praeceptione, iussit Gundegisilum Sanctonicum comitem cognomento Dodonem episcopum ordinare, gestumque est ita. E quia multi clericorum Sanctonicorum ante synodum, consentientes Berthchramno episcopo, in Palladium sacerdotem suum aliqua adversa conscripserant, quae ei humilitatem ingererent, post eius obitum adprehensi a sacerdote, graviter caesi adque expoliati sunt.3 Hoc tempore et Wandelenus, nutritor Childeberti regis, obiit, sed in loco eius nullus est subrogatus, eo quod regina mater curam vellit propriam habere de filio. Quaecumque de fisco meruit, fisci iuribus sunt relata. Obiit his diebus Bodygisilus dux plenus dierum, sed nihil de facultate eius filiis minuatum est.4 In loco Fausti Auscensis episcopi Saius presbiter subrogatur. Post obitum sancti Salvii hoc anno Desideratus Albiginsibus episcopus datus est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.71 bnf5921.118 bnf9765.91 cpl864.198

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik