monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XX Quae in sinodo Matescense acta sunt. <<<     >>> XXII De obito episcoporum et Wandalini.

Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XXI De placito Belsonanco et de sepulchro violato.

1 Itaque cum hoc synodum ageretur, Childeberthus rex aput Belsonancum villa , quae in medio Ardoennensis silvae sita est, cum suis coniungitur. Ibique Brunichildis regina pro Ingunde filia, quae adhuc in Africa tenebatur, omnibus prioribus questa est, sed parum consolationis emeruit. Tunc contra Bosonem Guntchramnum causa exoritur.2 Ante paucus autem dies mortua propinqua uxoris eius sine filiis, in basilicam urbis Metinsis sepulta est cum grandibus ornamentis et multo auro. Factum est autem, ut post dies paucus adesset festivitas beati Remedii, quae in initio mensis octavi caelebratur. Discedentibus autem multis e civitate cum episcopo et praesertim senioris urbis cum duci, venerunt pueri Bosonis Guntchramni ad basilica, in qua mulier erat sepulta.3 Et ingressi, conclusis super se osteis, detexerunt sepulchrum, tollentes omnia ornamenta corporis defuncti, quae reperire potuerant. Sentientes autem haec monachi basilicae illius, venerunt ad ostium; sed ingredi non sunt permissi. Quod videntes, nuntiaverunt haec episcopo suo ac duci. Interea pueri, acceptis rebus ascensisque equitibus, fugire coeperunt.4 Sed timentes, ne, adprehensi in via, diversis subegerentur poenis, regressi sunt ad basilicam. Posueruntque quidem res super altarium, sed foris egredi non sunt ausi, clamantes atque dicentes, quia: 'A Gunthchramno Bosone transmissi sumus'. Sed cum ad placitum in villam quam diximus Childeberthus cum proceribus suis convenisset et Gunthchramnus de his interpellatus nullum responsum dedisset, clam aufugit.5 Ablataeque sunt ei deinceps omnes res, quae in Arverno de fisci munere promeruerat. Sed et diversorum res, quas male pervaserat, cum confusionem reliquid.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.71 bnf5921.118 bnf9765.91 cpl864.198