monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XVIII Quod Childeberthus in Italiam direxit exercitum. <<< >>> XX Quae in sinodo Matescense acta sunt.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XIX De interitu Daulfi abbatis.
1 Cum autem saepius Dagulfus abba pro sceleribus suis argueritur, quia furta et homicidia plerumque faciebat, sed et in adulteriis nimium dissolutus erat, quodam tempore uxorem vicini sui concupiscens, miscebatur cum ea. Requirens occasiones diversas, qualiter virum adulterae, qui in terra huius monasterii conmanebat, deberet oppremere, ad extremum contestatus est ei, dicens, quod, si ad uxorem suam accederet, puniretur.2 Illo quoque discedente ab hospitiolo suo, hic nocte cum uno clerico veniens, domum meretricis ingreditur. Postquam autem diutissime bibentes inebriati sunt, in uno strato locantur. Quibus dormientibus, adveniens vir ille accenso stramine, elevata bipenne utrumque peremit. Ideoque documentum sit haec causa clericis, ne contra canonum statuta extranearum mulierum consortium potiantur, cum haec et ipsa lex canonica et omnes scripturae sanctae prohibeant, praeter his feminis, de quibus crimen non potest aestimari.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.69 bnf5921.118 bnf9765.91 cpl864.198
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik