monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XVI Et quae de virtutibus sancti Martini retulit. <<<     >>> XVIII Quod Childeberthus in Italiam direxit exercitum.

Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XVII De signis quae apparuerunt.

1 Dum autem in loco illo commoraremur, vidimus per duas noctes signa in caelo, id est radius a parte aquilonis tam dare splendidus, ut prius sic apparuisse non fuerent visi; et ab utraque quidem parte, id est ab euro et zephero, nubes sanguineae. Tertia vero nocte quasi hora secunda apparuerunt hii radii.2 Et ecce! dum eos miraremur attoniti, surrexerunt a quatuor plagis mundi alii horum similes; vidimusque totum caelum ab his operire. Et erat nubes in medio caeli splendida, ad quam se hi radii collegebant in modum tenturii, quod ab imo ex amplioribus incoeptum fasceis, angustatis in altum, in uno cuculli capite saepe collegitur.3 Erantque in medio radiorum et aliae nubes, ceu coruscum valide fulgorantes. Quod signum magnum nobis ingessit metum. Operiebamur enim, super nos aliquam plagam de caelo transmitti.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.68 bnf5921.118 bnf9765.91 cpl864.198

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik