monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XV De conversione Vulfelaici diaconi. <<< >>> XVII De signis quae apparuerunt.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XVI Et quae de virtutibus sancti Martini retulit.
1 Cui cum de virtutibus beati Martini, quas in eo loco operatus est, aliquam ut declararet exposcirem, haec retulit: 'Franci cuiusdam et nobilissimi in gente sua viri filius mutus surdusque erat; adductusque a parentibus ad hanc basilicam, iussi eum cum diacono meo et alio ministro in ipsum templum sanctum in lectulo requiescere.2 Et per diem quidem orationi vacabat, nocte autem in ipsa, ut diximus, aede dormiebat. Quandoque misertus Deus, apparuit mihi in visione beatus Martinus, dicens: 'Eiece agnum de basilica, quia iam sanus factus est'. Mane autem facto, cogitanti mihi, quod esset hoc somnium, venit ad me puer, et emittens vocem, gratias agere Deo coepit, conversusque ad me, ait: 'Gratias ago Deo omnipotenti, qui mihi et eloquium reddedit et auditum'.3 Ex hoc sanus redditus, ad domum rediit. Alius vero, qui plerumque in furtis diversisque sceleribus conmixtus, periurare consueverat, cum aliquando a quibusdam pro furtu argueritur, ait: 'Ibo ad basilicam beati Martini, et sacramentis me exuens, innocens reddar'. Quo ingrediente, elapsa secure de manu eius, ad usteum ruit, gravi cordis dolore perculsus.4 Confessusque est miser verbis propriis quae venerat excusare periuriis. Alius simili modo cum de incendiis domus vicini sui argueritur, ait: 'Vadam ad templum sancti Martini et, fide data, insons redditurus ero ab hoc crimine'. Manifestum erat enim, hunc domum illam incendio concremasse. Abiens autem ad sacramenta danda, conversus ad eum, dixi ei: 'Quantum vicinorum tuorum dictat assertio, non eris innocens ab hoc scelere; sed tamen Deus ubique est, et virtus eius ipsa est forinsecus, quae habetur intrinsecus.5 Tamen si ita te vana fiducia coepit, quod Deus vel sancti eius in periuribus non ulciscantur, ecce! templum sanctum e contra, iura, ut libet. Nam calcare limen sacrum non permitteris'. Ad ille, elevatis manibus, ait: 'Per omnipotentem Deum et virtutem beati Martini antestitis eius, quia hoc incendium non admisi'.6 Data itaque sacramenta, dum recederet, visum est ei quasi ab igne circumdare. Et statim ruens in terra, clamare coepit, se a beato antestite vehementer exuri. Aiebat enim miser: 'Testor Deum, quia ego vidi ignem de caelo cadere, qui me circumdans validis vaporibus conflat'. Et dum haec diceret, spiritum exalavit.7 Multis haec causa documentum fuit, ne in hoc loco auderent ulterius periurare'. Plurima quidem de his virtutibus hic diaconus retulit, quae sequi longum potavi.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.67 bnf5921.118 bnf9765.91 cpl864.198
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik