monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XIV De periculo in flumine. <<< >>> XVI Et quae de virtutibus sancti Martini retulit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XV De conversione Vulfelaici diaconi.
1 Profecti igitur in itenere, ad Eposium castrum accessimus, ibique a Vulfilaico diacono nancti, ad monasterium eius deducti, benignissime suscepti sumus. Est enim hoc monasterium quasi milibus octo ab antedicto castro in montis cacumine collocatum. In quo monte magnam basilicam aedificavit, quam beati Martini vel reliquorum sanctorum reliquiis inlustravit.2 Commorantes autem ibi, petere ab eo coepimus, ut nobis aliqua de conversionis suae bono narraret, vel qualiter ad clericatus officium advenissit, quia erat genere Langobardus. Sed nequibat exponere, vanam tota intentione cupiens gloriam evitare. Quem ego terribilibus sacramentis coniurans, pollicitus primo, ut nulli quae referebat expanderem, rogare coepi, ut nihil mihi de his quae interrogabam occoleret.3 Cumque diutissime reluctasset, victus tandem tam praecibus quam obsecrationibus meis, haec effatus est: 'Dum essem', inquid, 'puer parvolus, audito beati Martini nomine, nesciens adhuc, utrum martyr an confessor esset, vel quid boni in mundo gessisset, vel quae regio beatus artus tumulo meruisset accipere, iam in eius honore vigilias celebrabam ac, si aliquid inter manus numismatis advenisset, aelimosinas faciebam.4 Iamque in maiore aetate proficiens, litteras discere studui; ex quibus prius scribere potui, quam ordinem scriptarum litterarum scirem. Deinde Aridio abbati coniunctus ab eoque edoctus, beati Martini basilicam adii. Revertensque cum eo, ille parumper pulveris beati sepulchri pro benedictione sustulit, quod in capsulam positum ad collum meum dependit.5 Devectique ad monasterium eius Limovicino in termino, accepta capsula, ut eam in oraturio suo locaret, in tantum pulvis adcrevit, ut non solum totam capsam repleret, verum etiam foris inter iuncturas, ubi aditum repperire potuit, scatiret. Ex hoc mihi miraculi lumine animus magis accendit totam spem meam in eius virtute defigere.6 Deinde territurium Trevericae urbis expetii, et in quo nunc estis monte habitaculum quod cernitis proprio labore construxi. Repperi tamen hic Dianae simulacrum, quod populus hic incredulus quasi deum adorabat. Colomnam etiam statui, in qua cum grandi cruciatu sine ullo pedum perstabam tegmine. Itaque cum hiemis tempus solite advenisset, ita rigore glaciali urebar, ut ungues pedum meorum saepius vis rigoris excuteret et in barbis meis aqua gelu conexa candelarum more dependeret.7 Magnam enim hiemem regio illa persaepe dicitur sustenere'. Sed cum nos sollicite interrogaremus, qui ei cybus aut potus esset, vel qualiter simulacra montis illius subvertisset, ait: 'Potus cybusque meus erat parumper panis et oleris ac modicum aquae. Verum ubi ad me multitudo vicinarum villarum confluere coepit, praedicabam iugiter, nihil esse Dianam, nihil simulacra nihilque quae eis videbatur exercere cultura; indigna etiam esse ipsa, quae inter pocula luxuriasque profluas cantica proferebant; sed potius Deo omnipotenti, qui caelum fecit ac terram, dignum sit sacrificium laudis inpendere.8 Orabam etiam saepius, ut simulacrum Dominus dirutum dignaretur populum illum ab hoc errore discutere. Flexit Domini misericordia mentem rusticam, ut inclinaret aurem suam in verba oris mei, ut scilicet, relictis idolis, Dominum sequeretur. Tunc convocatis quibusdam ex eis, simulacrum hoc inmensum, quod elidere propria virtute non poteram, cum eorum adiutorio possim eruere; iam enim reliqua sigillorum, quae faciliora fuerant, ipse confringeram.9 Convenientibus autem multis ad hanc Dianae statuam, missis funibus, trahere coeperunt; sed nihil labor eorum proficere poterat. Tunc ego ad basilicam propero, prostratusque solo, divinam misericordiam cum lacrimis flagitabam, ut, quia id humana industria evertere non valebat, virtus illud divina destrueret.10 Egressusque post orationem, ad operarius veni, adprehensumque funem, ut primo ictu trahere coepimus, protenus simulacrum ruit in terra, confractumque cum malleis ferreis in pulverem redegi. Ipsa quoque hora, cum ad cibum capiendum venissem, ita omne corpus meum a vertice usque ad plantam pusulis malis repletum est, ut locus, quem unus digitus tegerit, vacuus invenire non possit.11 Ingressusque basilicam solus, denudavi me coram sancto altario. Habebam enim ibi ampullam cum oleo plenam, quam de sancti Martini basilicam detuleram; ex qua propriis manibus omnes artus perunxi, moxque sopori locatus sum. Expergefactus vero circa medium noctis, cum ad cursum reddendum surgerem, ita corpus totum incolomem repperi, acsi nullum super me ulcus apparuisset.12 Quae vulnera non aliter nisi per invidiam inimici emissa cognovi. Et quia semper ipse invidus Deum quaerentibus nocere conatur, advenientibus episcopis, qui me magis ad hoc cohortare debuerant, ut coeptum opus sagaciter explicare deberem, dixerunt mihi: 'Non est aequa haec via, quam sequeris, nec tu ignobilis Symeoni Anthiochino, qui colomnae insedit, poteris conparare.13 Sed nec cruciatum hoc te sustenere patitur loci positio. Discende potius et cum fratribus, quos adgregasti tecum, inhabita'. Ad quorum verba, quia sacerdotes non obaudire adscribitur crimini, discendebam, fateor, et ambulabam cum eisdem ac cybum pariter capiebam. Quadam vero die, provocans me episcopus longius ad villam, emisit operarius cum scutis et malleis ac securibus, et eliserunt colomnam, in qua stare solitus eram.14 In crastinum autem veniens, inveni omnia dissipata. Flevi vehementer, sed erigere nequivi quae distruxerant, ne dicerer contrarius iussionibus sacerdotum; et ex hoc, sicut nunc habito, cum fratribus habitare contentus sum'.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.65 bnf5921.118 bnf9765.91 cpl864.198
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XIV De periculo in flumine. <<< >>> XVI Et quae de virtutibus sancti Martini retulit.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik