monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 14
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XIII De legationem Gunthchramni ad Childeberthum directa. <<< >>> XV De conversione Vulfelaici diaconi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XIV De periculo in flumine.
1 Nobis itaque in antedicto castro cum regem commorantibus, dum ad convivium principis usque obscura nocte reteneremur, epulo expleto, surreximus, venientesque ad fluvium, offendimus navem in litus, quae nobis fuerat praeparata. Ascendentibusque nobis, inruit turba hominum diversorum, impletaque est navis tam hominibus quam aquis.2 Sed virtus Domini adfuit non sine grande miraculo, ut, cum usque labium impleta fuisset, mergi non possit. Habebamus enim nobiscum beati Martini reliquias cum aliorum sanctorum, quorum virtutem nos credimus fuisse salvatos. Ad vero nave ad litus unde egressi fuimus redeunte, evacuata vel ab hominibus vel a lymphis, repulsis extraneis, sine inpedimento transivimus.3 In crastino autem vale regi dicentes, abscessimus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.65 bnf5921.118 bnf9765.91 cpl864.198