monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XII De Theudoro episcopo et plaga super Ratharium. <<<     >>> XIV De periculo in flumine.

Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XIII De legationem Gunthchramni ad Childeberthum directa.

1 Igitur legatus ad nepotem suum Childeberthum rex diregit, qui morabatur tunc ad castrum Confluentis , qui ob hoc nomen accepit, pro eo quod Musella Rhenusque amnes pariter confluentes in eodem loco iungantur. Et quia placitum fuerat, ut Trecas Campaniae urbem de utrumque regnum coniungerent, sacerdotibusque de regno Childeberthi congruum non fuit, Felix legatus, salutatione praemissa, ostensis litteris, ait: 'Patruus tuus, o rex, diligenter interrogat, quis te ab hac promissione retraxit, ut sacerdotes regni vestri ad concilium, quod simul decreveratis, venire differrent.2 An forsitan mali homines aliquam inter vos discordiae radicem faciunt pullulare?' Tunc ego, rege tacente, respondi: 'Nimirum, si zizania seratur in populus; nam inter hos quo radicem obligit protenus non potest repperiri. Nulli enim latet, quod Childeberthus rex alium patrem nisi patruum non habet, neque ille alium filium nisi hunc habere disponit, iuxta id quod eum anno praesenti audivimus loqui.3 Absit ergo, ut inter eos radix discordiae germinet, cum se pariter et tuere debeant et amare'. Tunc vocato secretius Felice legato, Childeberthus rex rogavit, dicens: 'Depraecor dominum et patrem meum, ut Theodoro episcopo nihil iniuriae inferat; quod si fecerit, confestim inter nos scandalum germinavit, erimusque, discordia inpediente, disiuncti, qui debemus amorem tuendo esse pacifici'.4 Acceptoque et de aliis causis responso, legatus discessit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.65 bnf5921.117 bnf9765.91 cpl864.198

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik