monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XI De ostiariis et interito Boanti. <<<     >>> XIII De legationem Gunthchramni ad Childeberthum directa.

Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XII De Theudoro episcopo et plaga super Ratharium.

1 Denique cum rex maxima intentione Theodorum episcopum iterum persequi conaretur et Massilia iam in Childeberthi regis dominatione revocata fuisset, ad discutiendas causas Ratharius illuc quasi dux a parte regis Childeberthi diregitur. Sed postposita actione, quae ei a rege iniuncta fuerant, episcopum vallat, fideiussores requirit et ad praesentiam regis Gunthchramni direxit, ut scilicet ad synodum, quod Matiscone futurum erat, quasi ab episcopis damnandus adesset.2 Nec defuit ultio divina, quae servos suos ab ore canum rabidorum defensare consuevit. Nam egrediente episcopo a civitate, statim res aeclesiae direpit et alia quidem sibi vindicat, alia sub sigillorum munitione concludit. Cumque hoc fecisset, protenus famulus eius saevissimus invadit morbus exhaustusque febre peremit; filius eius ab hoc incommodo defecit, quem suburbano Massiliae ipsius cum gravi gemitu sepelivit.3 Fuitque talis domui eius plaga, ut, cum ab urbe illa est digressus, vix ad patriam suam regredi putaretur. Theodorus vero episcopus a Gunthchramno rege detentus est, sed nihil ei rex nocuit. Est enim vir egregiae sanctitatis et in oratione assiduus, de quo mihi Magnericus Treverensis episcopus haec retulit: Ante hos annos cum ad praesentia Childeberthi regis ita sub ardua custodia duceretur, ut, quandoque ad urbem aliquam venisset, neque episcopum neque quemquam de civibus videre permitteretur, adveniens Treverus, nuntiatum est episcopo, hunc iam in navi positum clam abduci.4 Surrexitque sacerdus tristis, ac velociter prosecutus, repperit eum ad litus; causatusque cum custodibus, cur tanta esset impietas, ut non liceret fratri fratrem aspicere, visoque tandem, osculatus eum, indulgens aliquid vestimenti, discessit. Veniens itaque ad basilicam sancti Maximini, prosternitur sepulchro, illud apostoli Iacobi retinens: Orate pro invicem, ut salvimini.5 Fusaque diu oratione cum lacrimis, ut fratre dignaretur Dominus adiuvare, egressus est foris. Et ecce! mulier, quam spiritus erroris agitabat, clamare sacerdoti coepit ac dicere: 'O sceleste et inveterate dierum, qui pro inimico nostro Theodoro orationem fundis ad Dominum, ecce! nos cotidie querimus, qualiter ab his Galliis extrudatur, qui nos cotidianis incendiis conflat, et tu pro eo rogare non desinis! Satius enim tibi erat, res aeclesiae tuae diligenter inquirere, ne pauperibus aliquid deperiret, quam pro hoc tam intente deposcere' Et agebat: 'Vae nobis, qui eum non possumus expugnare'.6 Et licet daemoniis credi non debeat, tamen qualis esset sacerdus, de quo haec daemon condolens declamabat, apparuit. Sed ad coepta redeamus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.64 bnf5921.117 bnf9765.91 cpl864.197

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik