monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, X De corporibus Merovechi et Chlodovechi. <<< >>> XII De Theudoro episcopo et plaga super Ratharium.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, XI De ostiariis et interito Boanti.
1 Ostiarius vero quidam de alio ostiario dixit: 'Domine rex, hic, accepto praemio, consinsit, ut tu interficiaris'. Adpraehensusque ostiarius, de quo dixerat, caesus suppliciisque multis adfectus, nihil de causa, qua interrogabatur, aperuit. Loquebantur enim tunc multi hoc in insidiis et invidia factum, quod ostiarius ille, cui hoc crimen inpactum fuerat, plurimum a rege diligeretur.2 Ansovaldus autem, nescio qua suspicione tactus, nec vale dicens, a rege discessit. Rex vero Cavillonum regressus, iussit Boantum, qui sibi semper fuerat infidelis, gladio percuti. Qui vallatus in domo sua, ab hominibus regis peremptus interiit, resque suae fisci dicionibus subiugatae sunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.63 bnf5921.117 bnf9765.91 cpl864.197
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik