monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, IX De sacramento pro filio Chilperici dato. <<< >>> XI De ostiariis et interito Boanti.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, X De corporibus Merovechi et Chlodovechi.
1 Denique cum interitum Merovechi adque Chlodovechi saepius lamentaret nesciretque, ubi eos postquam interficerant proiecissent, venit ad regem homo, qui diceret: 'Si mihi contrarium in posterum non habetur, indicabo, in quo loco Chlodovechi cadaver sit positum'. Iuravit rex, nihil ei molestum fieri, sed potius muneribus ampliari.2 Tunc ille: 'Veritatem', inquid, 'me loqui, o rex, ipsa ratio quae acta est conprobabit. Nam quando Chlodovechus interfectus est ac sub stillicidio oraturii cuiusdam sepultus, metuens regina, ne aliquando inventus cum honore sepeliretur, iussit eum in alveum Matronae fluminis proici. Tunc intra lapsum, quod opere meo ad capiendorum piscium necessitatem praeparaveram, repperi.3 Sed cum ignorarem, quisnam esset, a caesariae prolixa cognovi Chlodovechum esse, adpraehensumque in humeris ad litus detuli ibique eum cespite superposito tumulavi. Ecce, salvatis artubus, quod volueris effice!' Quod cum rex conperisset, confingens se ad venationem procedere, detectoque tumulo, repperit corpusculum integrum et inlaesum.4 Una tantum pars capillorum, quae subter fuerat, iam defluxerat, alia vero cum ipsis crinium flagellis intacta durabat. Cognitumque est, hunc esse, quem rex intento animo requirebat. Convocato igitur episcopo civitatis, cum clero et populo ac cereorum innumerabilium ornato ad basilicam sancti Vincenti detulit tumulandum, non minus plangens nepotes mortuos, quam cum vidit filios proprios iam sepultus.5 Post haec misit Pappolum Carnotenae urbis episcopum, qui Merovechi cadaver requirens, iuxta Chlodovechi tumulum sepelivit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.63 bnf5921.116 bnf9765.91 cpl864.196
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik