monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, VIII De signis ostensis. <<<     >>> X De corporibus Merovechi et Chlodovechi.

Gregorius Turonensis, Historiae, 8, IX De sacramento pro filio Chilperici dato.

1 Post haec rex Parisius venit et coram omnibus loqui coepit, dicens: 'Germanus meus Chilpericus moriens dicitur filium reliquisse, cuius nutritores, matre depraecante, petierunt, ut eum de sancto lavacro in dominici natalis solemnitate deberem excipere, et non venerunt. Rogaverunt deinceps, ut ad sanctum pascha baptizaretur, sed nec tunc adlatus est infans.2 Depraecati sunt autem tertio, ut ad festivitatem sancti Iohannis exhiberetur, sed nec tunc venit. Moverunt itaque me per tempus sterile de loco ubi abitabam. Veni igitur, et ecce! absconditur nec ostenditur mihi puer. Unde, quantum intellego, nihil est quod promittitur, sed, ut credo, alicuius ex leudibus nostris sit filius.3 Nam si de stirpe nostra fuisset, ad me utique fuerat deportatus. Ideoque noveritis, quia a me non suscipitur, nisi certa de eo cognuscam indicia'. Haec audiens Fredegundis regina, coniunctis prioribus regni sui, id est cum tribus episcopis et tricentis viris optimis, sacramenta dederunt, hunc ab Chilperico rege generatum fuisse; et sic suspicio ab animis regis ablata est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.62 bnf5921.116 bnf9765.90 cpl864.196

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik