monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, V De visiones, quas rex vel nos de Chilperico vidimus. <<<
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, VI De his quos praesentavimus.
1 Rex igitur in crastinum in venatione progressus est. Quo redeunte, Garacharius comis Burdigalensis adque Bladastis a nobis repraesentati sunt, quia, ut superius diximus, in basilica sancti Martini confugium fecerant, pro eo quod Gundovaldo coniuncti fuissent. Nam cum prius, pro his depraecatus, nihil obtinere potuissem, haec in sequenti locutus sum: 'Audiat, o rex, potestas tua.2 Ecce! a domino meo in legatione ad te directus sum. Vel quid renuntiabo ei qui me misit, cum nihil mihi responsi reddere vellis?' At ille obstupefactus ait: 'Et quis est dominus tuus, qui te misit?' Cui ego subridens: 'Beatus Martinus', inquio, 'misit me'. Tunc ille iussit sibi repraesentari viros.3 Sed cum in eius conspectu venissent, multas eis perfidias ac periurias exprobravit, vocans eos saepius vulpis ingeniosas, sed restituit eos gratiae suae, reddens quae illis ablata fuerant. VII. De Palladio episcopo, qualiter missas dixit. Adveniente quoque die dominico, rex ad aeclesiam ad spectanda missarum solemnia petit.4 Fratres vero consacerdotesque, qui aderant, locum Palladio episcopo ad agenda festa praebuerunt. Quo incipiente prophetiam, rex interrogat, quis esset. Cumque Palladium episcopum initiasse pronuntiassent, statim commotus rex ait: 'Qui mihi semper infidelis et perfidus fuit, ille nunc sacrata verba praedicavit? Egrediar prursus ab haec aeclesia, ne inimicum meum audiam praedicantem'.5 Et haec dicens, egredi coepit aeclesiam. Tunc conturbati sacerdotes de fratres humilitate, dixerunt regi: 'Vidimus enim eum convivio tuo adesse ac de eius manu te benedictionem accipere; et cur eum nunc rex aspernatur? Si enim scissemus tibi exosum, declinassemus utique ad alium, qui haec agere debuisset.6 Nunc, si permittis, caelebret, quae coepit; in posterum autem, si aliquid opposueris, canonicae sanctionis censura finiatur'. Iam enim Palladius episcopus in sacrario cum grande humilitate discesserat. Tunc rex iussit eum revocare, et sic quae agere coeperat expedivit. Nam cum iterato ad convivium regis Palladius atque Berthchramnus acciti fuissent, commoti in invicem multa sibi de adulteriis ac fornicatione exprobraverunt, nonnulla etiam de periuriis.7 Quibus de rebus multi ridebant, nonnulli vero, qui alacriores erant scientiae, lamentabant, cur inter sacerdotes Domini taliter zezania diabuli pollularet. Discedentes itaque a regis praesentia, cautiones et fideiussores dederunt, ut decimo Kalendas mensis noni ad sinodum convenirent.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.61 bnf5921.115 bnf9765.90 cpl864.195
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik