monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, IV Laus Childeberthi regis. <<< >>> VI De his quos praesentavimus.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, V De visiones, quas rex vel nos de Chilperico vidimus.
1 Multa tunc et in Theodorum adversa locutus est, protestans, quod, si ad synodum veniret, iterum exilio truderetur, dicens: 'Scio enim, quod horum causa germanum meum Chilpericum interfeci fecit. Denique nec nos pro viris habere debemur, si eius necem ulciscere non valemus hoc anno'. Cui ego respondi: 'Et quis Chilpericum interemit, nisi malitia sua tuaque oratio? Multas enim tibi contra iustitiam tetendit insidias, quae ei mortis exitium intulerunt.2 Quod ut dicam, valde hoc per visionem somnii inspexi, cum viderem eum, ante tonsorato capite, quasi episcopum ordinari; deinde super cathedram puram, sola fuligine tectam, inpositum ferri, praelucentibus coram eo lyghnis ac cereis'. Me haec narrante, rex ait: 'Vidi et ego aliam visionem, quae huius interitum nuntiavit.3 Adducebatur enim in conspectu meo a tribus episcopis vinctus catenis, quorum unus Tetricus, alius Agroecula, tertius vero Nicetius Lugduninsis erat. E quibus dicebant duo: 'Solvite, quaesumus', eum et castigatum abire permittite'. Quibus e contrario cum amaritudine Tetricus episcopus respondebat: 'Non fiet ita, sed igni concremabitur pro sceleribus suis'.4 Et cum diu multumque quasi altercantes haec inter se verba proferrent, conspicio eminus aeneum super ignem positum fervere vehementer. Tunc me flente, adpraehensum infilicem Chilpericum, confractis membris, proiciunt in aeneum. Nec mora, inter undarum vapores ita dissolutus ac liquefactus est, ut nullum ex eo paenitus indicium remaneret'.5 Haec rege dicente, admirantibus nobis, epulo expleto, surreximus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.61 bnf5921.115 bnf9765.90 cpl864.194
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik