monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, III De cantoribus et argento Mummoli. <<< >>> V De visiones, quas rex vel nos de Chilperico vidimus.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, IV Laus Childeberthi regis.
1 'Unum vos tantummodo, sacerdotes Domini, depraecor, ut pro filio meo Childebertho Domini misericordiam exoretis. Est enim vir sapiens adque utilis, ut de multorum annorum aevo vix ita tam cautus homo repperire possit ac strinuus. Quia, si hunc Deus his Galliis concedere dignabatur, fortassis spes erat, de eodem gentem nostram, quae valde exinanita est, posse consurgere.2 Quod fieri iuxta eius misericordiam non diffido, eo quod tale fuerit pueri nativitates praesagium. Nam in diem sanctum paschae, stante fratre meo Sigybertho in aeclesia, procedente diacono cum sancto evangeliorum libro, nuntius regi advenit, unaque vox fuit pronuntiantes lectionem evangelicam ac nuntii dicentis: 'Filius natus est tibi'.3 Unde factum est, ut omnis populus in utraque adnuntiatione pariter proclamaret: 'Gloria Deo omnipotenti'. Sed et baptismum in die sanctum pentecosten accepit, et rex nihilominus in diem sanctum dominicae nativitatis est elevatus. Unde, si oratio vestra prosequitur, poterit hic, Domino annuente, regnare'.4 Haec rege dicente, omnes orationem fuderunt ad Dominum, ut utrumque regem eius misericordia conservaret. Adiecitque rex: 'Verum quia mater eius Brunichildis me minatur interimere, sed nihil mihi ex hoc formidinis est. Dominus enim, qui me eripuit de manibus inimicorum meorum, et de huius insidiis liberavit me'.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.60 bnf5921.115 bnf9765.89 cpl864.193
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik