monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, II Qualiter ei episcopi praesentati sunt, et qualiter ipse convivium praeparavit. <<<     >>> IV Laus Childeberthi regis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 8, III De cantoribus et argento Mummoli.

1 Interea iam medium prandii peractum, iubet rex, ut diaconem nostrum, qui ante die ad missas psalmum responsurium dixerat, canere iuberem. Quo canente, iubet iterum mihi, ut omnes sacerdotes qui aderant per meam commonitionem, datis ex officio suo singulis clerecis, coram rege iuberentur cantare.2 Per me enim secundum regis imperium admoniti, quisque, ut potuit, in regis praesentia psalmum responsurium decantavit. Cum autem fercula profererentur, dixit rex: 'Argentum omne, quod cernitis, Mummoli illius periuris fuit; sed nunc, gratia Domini tribuente, in nostra dominatione translatum est. Nam quindecim ex eo catinos, ut istum maiorem cernitis, iam concidi, et non exinde amplius quam hunc et alium de cento septuaginta libris reservavi.3 Et quid amplius quam opus cotidianum? Non ego, quod peius est, alium filium praeter Childeberthum habeo, cui satis sit de thesauris, quos ei pater reliquid, et quae iam de huius miserrimi rebus, quae Avennione inventae sunt, transmittere curavi. Reliqua vero pauperum et aeclesiarum erunt necessitatibus tribuenda'.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.60 bnf5921.114 bnf9765.89 cpl864.193

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik