monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, I De eo quod rex Aurilianis venit. <<< >>> III De cantoribus et argento Mummoli.
Gregorius Turonensis, Historiae, 8, II Qualiter ei episcopi praesentati sunt, et qualiter ipse convivium praeparavit.
1 Mane autem facto, dum rex loca sanctorum orationis gratia visitaret, ad metatum nostrum advenit. Erat enim ibi basilica sancti Aviti abbatis, cui in libro Miraculorum meminimus. Surrexi gavisus, fateor, ad occursum eius et, data oratione, depraecor, ut in mansione mea euglogias beati Martini dignaretur accipere.2 Quod ille non respuens, benigno animo ingressus, hausto poculo, admonitis nobis ad convivium, laetus abscessit. Tunc Berthchramnus Burdegalensis episcopus cum Palladio Santonico valde regi infensus erat pro susceptione Gundovaldi, cui supra meminimus. Sed et Palladius episcopus ob hoc maxime regem incurrerat, quod ei saepius fallacias intulisset.3 Discussi enim ante paulolum fuerant a reliquis episcopis et optimatibus regis, cur Gundovaldum suscepissent, cur Faustianum Aquis episcopum ad praeceptionem eius levissimam ordinassent. Sed hanc causam ordinationis Palladius episcopus a Bertechramno metropole suo auferens, super se divolvit, dicens: 'Oculi metropolis mei valde doloribus artabantur, et ego spoliatus et contemptus, invitus in eo loco adductus sum.4 Non potui aliud facere, nisi quae ille, qui omnem principatum Galliarum se testabatur accipere, imperabat'. Cum haec rege nuntiata fuissent, valde commotus est, ita ut vix obtineri possit, ut eos ad convivium provocaret, quos antea non viderat. Introeunte itaque Berthramno, interrogat rex: 'Quis', ait, 'est iste?' Diu enim erat, quod ab eo visus non fuerat.5 Dixeruntque: 'Hic est Berthchramnus Burdegalinsis urbis episcopus'. Cui ille: 'Gratias', inquid, 'agimus, quod sic custodisti fidem generationi tuae. Scire enim te oportuerat, dilectissime pater, quod parens eras nobis ex matre nostra, et super gentem tuam non debueras inducere pestem extraneam'.6 Cumque talia et his similia Berthchramnus audisset, conversus ad Palladium rex ait: 'Nec tibi, o Palladi episcope, nimium sunt gratiae referendae. Tertio enim mihi, quod de episcopo dici iniquum est, periurasti, mittens indicolos dolositate plenus. A me excusabaris per epistolas, et germanum meum cum scriptis aliis invitabas.7 Iudicavit enim Deus causam meam, cum ego provocare vos semper tamquam aeclesiae patres studui et vos circa me semper egistis dolose'. Nicasio autem et Antidio episcopis dixit: 'Quid vos, o sanctissimi patres, pro regiones utilitate vel regni nostri sospitate tractastis, edicite'. Illis quoque tacentibus, ablutis rex manibus, accepta a sacerdotibus benedictione, ad mensam resedit laeto vulto et hilare faciae, quasi nihil de contempto suo fuisset effatus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.59 bnf5921.114 bnf9765.89 cpl864.192
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik