monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
>>> Gregorius Turonensis, Historiae, 8, II Qualiter ei episcopi praesentati sunt, et qualiter ipse convivium praeparavit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 8, I De eo quod rex Aurilianis venit.

1 Igitur Gunthchramnus rex anno XXIIII, regni sui de Cavillonno progressus, Nevernensem urbem adgreditur. Invitatus enim Parisius veniebat, ut Chilperici filium, quem iam Chlothacharium vocitabant, a sacro regenerationes fonte deberet excipere. Digressus vero a Neverno ad Aurilianensem urbem venit, magnum se tunc civibus suis praebens.2 Nam per domibus eorum invitatus abibat et prandia data libabat; multum ab his muneratus muneraque ipsis proflua benignitate largitus est. Sed cum ad urbem Aurilianensem venisset, erat ea die solemnitas beati Martini, id est quarto Nonas mensis quinti. Processitque in obviam eius inmensa populi turba cum signis adque vixillis canentes laudes.3 Et hinc lingua Syrorum, hinc Latinorum, hinc etiam ipsorum Iudaeorum in diversis laudibus variae concrepabat, dicens: 'Vivat rex, regnumque eius in populis annis innumeris dilatetur'. Iudaei vero, qui in his laudibus videbantur esse participes, dicebant: 'Omnes gentes te adorent tibique genu flectant adque tibi sint subditi'.4 Unde factum est, ut, celebratis missis, cum rex ad convivium resederet, diceret: 'Vae genti Iudaicae malae et perfidae ac subdolo semper sensu viventi. Ob hoc enim mihi', inquid, 'hodie laudes adulaturias adclamabant, ut me cunctae gentes quasi dominum adorarent, ut synagoga eorum, quae dudum a christianis deruta est, iuberem ope publica sublevare; quod, iubente Domino, numquam ero facturus'.5 O regem admirabili prudentia clarum! Sic intellexit dolositatem hereticorum, ut ei paenitus non valerent subripere, quae erant postmodum suggesturi. Iam enim mediante epulo rex locutus est sacerdotibus qui aderant, dicens: 'Rogo, ut in domo mea crastina die vestram promerear benedictionem, fiatque mihi salus in ingressu vestro, ut ex hoc salvus fiam, cum super me humilem vestrarum benedictionum verba defluxerint'.6 Haec eo dicente, omnes gratias agentes, epulo expleto, surreximus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.58 bnf5921.113 bnf9765.88 cpl864.190

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik