monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XLIV De muliere phitonissa. <<<     >>> XLVI De interitu Christofori.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XLV De fame anni praesentis.

1 Magna hoc anno famis paene Gallias totas obpressit. Nam plurimi uvarum semina, flores avellanorum, nonnulli radices herbae filicis arefactas redactasque in pulvere, admiscentes parumper farinae, panem conficiebant. Multi enim herba segitum decidentes, similiter faciebant. Fuerunt etiam multi, quibus non erat aliquid farinae, qui diversas colligentes herbas et comedentes, tumefacti deficiebant.2 Plurimi enim tunc ex inaedia tabescentes, mortui sunt. Graviter tunc negutiatores populum spoliaverunt, ita ut vix vel modium annonae aut semodium vini uno triante venundarent. Subdebant pauperes servitio, ut quantulumcumque de alimenta porregerent.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.56 bnf5921.113 bnf9765.88 bnf17655.127 cpl864.190

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik