monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 44
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XLIII De Desiderio et Waddone. <<<     >>> XLV De fame anni praesentis.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XLIV De muliere phitonissa.

1 Fuit tunc temporis mulier, quae spiritum phitonis habens multum praestabat dominis divinando questum eoque in gratia proficit, ut, ab his libera facta, suis voluntatibus laxaretur. Si quis enim aut furtum aut aliquid mali perferret, statim haec, quo fur abiit, cui tradedit vel quid ex hoc fecerit, edicebat.2 Congregabat cotidie aurum argentumque, procedens in ornamentis, ita ut putaretur esse aliquid divinum in populis. Sed cum Agerico Veridunense episcopo haec nuntiata fuissent, misit ad conpraehendendum eam. Quam adprehensam et ad se adductam, iuxta id quod in Actibus legimus apostolorum, cognovit in eam inmundum spiritum esse phitonis.3 Denique cum exorcismum super eam diceret ac frontem oleo sancto perungueret, exclamavit daemonium et quid esset prodidit sacerdoti. Sed cum per eum a puella non extruderetur, abire permissa est. Cernens vero puella, quod in loco illo habitare non possit, ad Fredegundem reginam abiit ibique et latuit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.55 bnf5921.113 bnf9765.88 bnf17655.127 cpl864.190

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik