monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XLI De gigante. <<<     >>> XLIII De Desiderio et Waddone.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XLII De virtute sancti Martini.

1 Post haec edictum a iudicibus datum est, ut qui in hac expeditione tardi fuerant damnarentur. Biturigum quoque comes misit pueros suos, ut in domo beati Martini, quae in hoc termino sita est, huiusmodi homines spoliare deberent. Sed agens domus illius resistere fortiter coepit, dicens: 'Sancti Martini homines hii sunt.2 Nihil eis quicquam inferatis iniuriae, quia non habuerunt consuetudinem in talibus causis abire'. At illi dixerunt: 'Nihil nobis et Martino tuo, quem semper in causis inaniter proferis; sed et tu et ipsi pretia dissolvitis, pro eo quod regis imperium neglexistis'. Et haec dicens ingressus est atrium domus.3 Protinus dolore percussus caecidit et graviter agere coepit. Conversusque ad agentem voce flebili ait: 'Rogo, ut facias super me crucem Domini et invoces nomen beati Martini. Nunc autem cognovi, quod magna est virtus eius. Nam ingrediente me atrium domus, vidi virum senem exhibentem arborem in manu sua, quae mox extensis ramis omne atrium texit.4 Ex ea enim unus me adtigit ramus, de cuius ictu turbatus corrui'. Et innuens suis rogabat, ut eieceretur de atrio. Egressus autem invocare nomen beati Martini attentius coepit. Ex hoc enim commodius agens, sanatus est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.55 bnf5921.113 bnf9765.88 bnf17655.127 cpl864.190