monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXVIII De interitu Gundovaldi. <<<     >>> XL De thesauris Mummoli.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXIX De interitu Sagittarii episcopi et Mummoli.

1 Igitur Leudeghyselus rediens ad castra cum Mummolo et Sagittario, Chariulfo vel Waddone, nuntios occulte ad regem diregit, quid de his fieri vellit. At ille capitali eos iussit finire sententiam. Waddo tunc cum Chariulfo, relictis filiis obsedibus, discesserunt ab eis. Delato quoque nuntio de horum interitu, cum hoc Mummolus advertissit, accinctus arma ad tugurium Leudeghysili petit.2 At ille videns eum, ait: 'Quid sic', inquid, 'quasi fugiens venis?' Cui ille: 'Nihil, ut video, de fide promissa servatur; nam cerno me in mortis exitio positum'. Cui ille. 'Ego egrediar foris et omnia mitigabo'. Quo egrediente, confestim ex iusso eius vallata est domus, ut hic interficeretur. Sed et ille, cum diutissime contra bellantes restitisset, venit ad osteum; cumque egrederetur, duo cum lanceis utraque ei latera feriunt.3 Sicque caecidit et mortuus est. Quod viso episcopus dum timore consternatus paveret, ait ad eum quidam de adstantibus: 'Inspice propriis oculis, episcope, quae gerentur, et tecto capite, ne agnoscaris, silvam pete, ut abscondaris paulolum adque, ira labente, possis evadere'. At ille, accepto consilio, dum obtecto capite fugire niteretur, extracto quidam gladio capud eius cum cocullo decidit.4 Deinde unusquisque ad propria rediens, magnas per viam praedas et homicidia fecit. Fredegundis autem his diebus Chuppanem in Tholosano direxit, ut scilicet filiam suam exinde quocumque modo possit eruere. Ferebant enim plerique ob hoc eum transmissum, ut, si Gundovaldum repperisset vivum, multis inlectum promissionibus ad eam transduceret.5 Sed cum hoc facere nequivissit, acceptam Rigundem a loco illo reduxit, non sine grande humilitate adque contumilia.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.53 bnf5921.112 bnf9765.88 bnf17655.127 cpl864.189

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik