monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXVII De bello contra urbem. <<< >>> XXXIX De interitu Sagittarii episcopi et Mummoli.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXVIII De interitu Gundovaldi.
1 Denique hii qui urbem inpugnabant, cum viderint, quod nihil proficere possint, nuntios occultos ad Mummolum dirigunt, dicentes: 'Recognosce dominum tuum et a perversitate ista tandem aliquando desiste. Quae enim te amentia vallat, ut ignoto homine subimigaris? Uxor enim tua iam cum filiis captivata est, filii tui utpute iam interfecti sunt.2 Quo rues, quidve praestolaris, nisi ut corruas?' Haec ille mandata accipiens, dixit: 'Iam, ut video, regnum nostrum finem accepit, et potentia cadit. Unum superest, si securitatem vitae me habere cognuscerim, de multo vos labore poteram removere'. Discendentibus nuntiis, Sagittarius episcopus cum Mummolo, Chariulfo atque Waddone ad eclesiam pergit, ibique sibi sacramenta dederunt, ut, si de vitae promissione certiores fierint, relicta amicitia Gundovaldi, ipsum hostibus traderent.3 Reversi iterum nuntii promiserunt eis vitae securitatem. Mummolus vero dixit: 'Hoc tantum fiat; ego hunc in manu vestra tradam, et ego recognuscens dominum meum regem, ad eius praesentiam properabo'. Tunc ille promittunt, quod, si haec impleret, ipsum in caritate susceperint, et si cum rege excusare non possint, in aeclesia ponerent, ne vitae amissione multaretur.4 Haec cum sacramenti interpositione polliciti, discesserunt. Mummolus vero cum Sagittario episcopo et Waddone ad Gundovaldum pergentes, dixerunt: 'Sacramenta fidelitatis, qualia tibi dedimus, ipse qui praesens es nusti. Nunc autem accipe salubre consilium: discende ab hac urbe et repraesentare fratri tuo, sicut saepe quaesisti.5 Iam enim cum his hominibus conlocuti sumus, et ipse dixerunt, quia non vult rex perdere solatium tuum, eo quod parum de generatione vestra remanserit'. At ille intellegens dolum eorum, lacrimis perfusus, ait: 'Invitationem vestram in his Galliis sum delatus, thesauros vero meos, in quibus inmensum pondus argenti continetur et auri ac diversarum specierum, aliquid in Avennica urbe retenetur, aliquid Gunthchramnus Boso diripuit.6 Ego vero, iuxta Dei auxilium spem omnem in vobis positam, vobis consilium meum credidi, per vos regnare semper obtavi. Nunc cum Deo vobis sit actio, si quid mihi mendacii dixeritis; ipse enim iudicet causam meam'. Haec eo dicente, respondit Mummolus: 'Nihil tibi fallaciter loquimur; sed ecce! viros fortissimos stantes ad portam tuum opperientes adventum.7 Nunc autem depone balteum meum aureum, quod cingeris, ne videaris in iactantia procedere; et tuum adcinge gladium meumque restituae'. Et ille: 'Non simpliciter', inquid, 'haec verba suscipio, ut ea quae de tuis usque nunc in caritate usus sum a me auferantur'. Mummolus vero adserebat cum iuramento, nihil ei molesti fieri.8 Egressi igitur portam, ab Ollone Biturigum comite et Bosone susceptus est. Mummolus autem cum satellitibus in urbe regressus, portam firmissime obseravit. Hic autem cum se in manibus inimicorum cerneret traditum, elevatis ad caelum manibus et oculis, ait: 'Iudex aeterne et ultio vera innocentium, Deus, a quo omnes iustitia procedit, cui mendacium non placet, in quo nullus dolus neque versutia malitiae continetur, tibi commendo causam meam, dipraecans, ut sis velociter ultor super eos, qui me insontem in manibus tradiderunt inimicorum'.9 Haec cum dixisset, consignans se cruce dominica, abire coepit cum hominibus supradictis. Cumque a porta elongassint, sicut est circa urbem vallis tota in praecipitio, inpulsus ab Ollone caecidit, illo quoque clamante: 'En vobis Ballomerem vestrum, qui se regis et fratrem dicit et filium'. Et inmissa lancia voluit eum transfigere, sed repulsa a circulis luricae nihil nocuit.10 Denique cum elevatus ad montem regredi niteretur, Boso, emisso lapide, capud eius libravit. Qui caecidit et mortuus est. Venitque omne vulgus, et defixis in eo lanceis, pedes eius fune legantes, per omnia exercituum castra traxerunt; evellentesque caesariem ac barbam eius, insepultum ipso quo interfectus fuerat loco reliquerunt.11 Nocte vero sequenti hii, qui primi erant, omnes thesauros, quos in urbe repperire potuerunt, cum ministeriis eclesiae clam abstulerunt. Mane vero, reseratis portarum valvis, emisso exercitu, omne vulgus inclusum in ore gladii tradiderunt, sacerdotis quoque Domini cum ministris ad ipsa aeclesiarum altaria trucidantes.12 Postquam autem cunctus interfecerunt, ut non remaneret mingens ad parietem, omnem urbem cum eclesiis reliquisquae aedificiis succenderunt, nihilque ibi praeter umum vacuum relinquentes.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.52 bnf5921.111 bnf9765.87 bnf17655.127 cpl864.187
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXVII De bello contra urbem. <<< >>> XXXIX De interitu Sagittarii episcopi et Mummoli.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik