monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXV De basilica sancti Vincenti marthiris Agenninsis vastata. <<<     >>> XXXVII De bello contra urbem.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXVI De conlocutione Gundovaldi cum exercitu.

1 Ascendebant enim multi per collem et cum Gundovaldo saepius loquebantur, inferentes ei convitia ac dicentes: 'Tune es pictur ille, qui tempore Chlothacharii regis per oraturia parietis adque camaras caraxabas? Tune es ille, quem Ballomerem nomine saepius Galliarum incolae vocitabant? Tune es ille, qui plerumque a regibus Francorum propter has praesumptiones quas proferis tunsoratus et exilio datus es? Vel quis te, infelicissime hominum, in his locis adduxit, edicito.2 Quis tibi tantam audaciam praestetit, ut dominorum ac regum nostrorum finis auderis attingere? Certe, si a quoquam es evocatus, clara voce testare. En tibi ante oculus mortem expositam , en ipsam, quam diu quaesisti, exilii foveam, in qua praeceps deiciaris. Dic satellites veritim, vel a quibus inviteris enuntia'.3 At ille, cum haec audiret, propius super portam adstans dicebat: 'Quod me Chlothacharius pater meus exosum habuerit, habetur incognitum nulli; quod autem ab eo vel deinceps a fratribus sim tonsoratus, manifestum est omnibus. Et haec me causa Narsiti praefecto Italiae iuncxit; ibique uxorem accipiens, duos filius generavi.4 Qua mortua, adsumptis mecum liberis, Constantinopolim abii. Ab imperatoribus vero susceptus benignissime, usque hoc tempore vixi. Ante hos enim annos, cum Gunthchramnus Boso Constantinopolim abissit et ego sollicitus causas fratrum meorum diligenter rimarem, cognovi, generationem nostram valde adtinuatam, nec superesse de stirpe nostra nisi Childeberthum et Gunthchramnum regis, fratrem scilicet et fratris mei filium.5 Filii enim Chilperici regis cum ipso interierant, uno tantum parvolo derelicto. Gunthchramnus frater meus filius non habebat; Childeberthus nepus noster menime fortis erat. Tunc Gunthchramnus Boso, haec mihi diligenter exposita, invitavit me, dicens: 'Veni, quia ab omnibus regni regis Childeberthi principibus invitans, nec quisquam contra te muttire ausus est.6 Scimus enim omnes, te filium esse Chlothacharii, nec remansit in Galliis qui regnum illum regere possit, nisi tu advenias'. At ego, datis ei multis muneribus, per duodecim loca sancta ab eo suscipio sacramenta, ut securus in hoc regnum accederim. Veni enim Massilia, ibique me episcopus summa benignetate suscepit; habebat enim scripta seniorum regni nepotis mei.7 Ex hoc enim Avenione accessi iuxta placita patricii Mummoli. Gunthchramnus vero inmemor sacramenti ac promissiones suae, thesauros meos abstulit et in sua dicione subegit. Nunc autem recognuscite, quia ego sum rex, sicut et frater meus Gunthchramnus. Tamen, si tanto odio nostro mens vestra crassatur, vel ad regem vestrum deducar, et si me cognuscit fratrem, quod voluerit faciat.8 Certe, si nec hoc volueritis, vel liceat mihi regredi, unde prius egressus sum. Abibo enim et nulli quicquam iniuriae inferam. Tamen, ut sciatis vera esse quod dico, Radegundem Pectavam et Ingutrudem Toronicam interrogate. Ipsae enim vobis adfirmabunt, certa esse quae loquor'. Haec eo dicente, multi cum convitiis et inproperiis haec verba prosequebantur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.50 bnf5921.110 bnf9765.87 bnf17655.127 cpl864.186

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik