monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXIII Quod Childeberthus ad Gunthchramnum patruum suum venit. <<< >>> XXXV De basilica sancti Vincenti marthiris Agenninsis vastata.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXIV Quod Gundovaldus Convenas abiit.
1 Igitur Gundovaldus, cum audisset sibi exercitum propinquare, relictus a Desiderio duci, Garonnam cum Sagittario episcopo, Mummolo et Bladasti ducibus adque Waddone transivit, Convenas petentes. Est enim urbs in cacumine montes sita nullique monti contigua. Fons magnus ad radicem montes erumpens, circumdatus torre tutissima; ad quem per cuniculum discendentes ex urbe, latenter latices hauriunt.2 Hanc enim ingressus urbem in initium quadraginsimae, locutus est civibus, dicens: 'Noveritis, me cum omnibus, qui in regno Childeberthi habentur, electum esse regem adque habere mecum non modicum solatium. Sed quoniam frater meus Gunthchramnus rex inmensum adversus me movit exercitum, oportet vos alimenta adque cuncta supellectilem infra murorum monitione concludere, ut scilicet, dum nobis illa pietas divina augit solatium, non periatis inopia'.3 Haec illis credentibus, quaecumque habere potuerunt collocantes in urbe, praeparabant se ad resistendum. Eo tempore Gunthchramnus rex misit litteras ad Gundovaldum ex nomine Brunichildis reginae, in quibus erat scriptum, ut, relicto exercitu et in loca sua abire iussum, ipse remotior apud Burdegalinsem urbem hyberna deducerit.4 Scripserat enim haec dolose, ut de eo plenius, quid agerit, possit agnoscere. Igitur cummorante eo apud urbem Convenas, locutus est incolis, dicens: 'Ecce iam exercitus adpropinquat, egrediemini ad resistendum'. Quibus egredientibus, hii occupantes portas adque claudentes, excluso foris populo cum episcopo loci, cuncta quae in urbe invenire potuerant suis dicionibus subdiderunt.5 Tantaque ibi multitudo annonae adque vini reperta est, ut, si viriliter stetissent, per multorum annorum spatia victus alimenta non egerent.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.49 bnf5921.108 bnf9765.86 bnf17655.127 cpl864.184
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik