monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXII De aliis Gundovaldi legatis. <<<     >>> XXXIV Quod Gundovaldus Convenas abiit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXIII Quod Childeberthus ad Gunthchramnum patruum suum venit.

1 Quibus caesis et in carcere trusis, rex arcessire nepotem suum Childeberthum iubet , ut scilicet coniuncti pariter homines istos audire deberent. Denique cum simul coniuncti viros interrogarent, iteraverunt ea, regis simul adstantibus, quae prius solus rex Gunthchramnus audivit. Adserebant etiam constanter, hanc causam, sicut iam supra diximus, omnibus senioribus in regno Childeberthi regis esse cognitam.2 Et ob hoc nonnulli tunc de prioribus regis Childeberthi in hoc placito abire timuerunt, qui in hac causa putabantur esse particepis. Post haec rex Gunthchramnus, data in manu regis Childeberthi hasta, ait: 'Hoc est indicium, quod tibi omne regnum meum tradedi. Ex hoc nunc vade et omnes civitates meas tamquam tuas proprias sub tui iuris dominatione subice.3 Nihil enim, facientibus peccatis, de stirpe mea remansit nisi tu tantum, qui mei fratris es filius. Tu enim heres in omni regno meo succede, ceteris exheredibus factis'. Tunc relictis omnibus, adsumpto seursum puero, clam locutus est, prius obtestans diligentissime, ne secreta conlocutio ulli hominum panderetur.4 Tunc indicavit ei, quos in consilio haberet aut spernerit a conloquio, quibus se crederit, quos vitarit, quos honorarit muneribus, quos ab honore depellerit, interea interdicens, ut Egidium episcopum, qui ei semper inimicus exteterat, nullo modo aut crederet aut haberet, quia et ipsi et patri suo saepius periurassit.5 Deinde, cum ad convivium convenissent, cohortabatur Gunthchramnus rex omnem exercitum, dicens: 'Videte, o viri, quia filius meus Childeberthus iam vir magnus effectus est. Videte et cavete, ne eum pro parvolo habeatis. Relinquite nunc perversitates adque praesumptiones quas exercitis, quia rex est, cui vos nunc deservire debetis'.6 Haec et his similia locutus, per triduum epulantes adque iocundantes multisque se muneribus locupletantes, cum pace discesserunt. Tunc ei reddedit rex Gunthchramnus omnia quae pater eius Syghiberthus habuerat, obtestans, ne ad matrem accederet, ne forte aliquis daretur aditus, qualiter ad Gundovaldum scriberit aut ab eo scripta susciperit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.48 bnf5921.108 bnf9765.86 bnf17655.127 cpl864.183

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik