monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXI De reliquiis sancti Sergi marthiris. <<<     >>> XXXIII Quod Childeberthus ad Gunthchramnum patruum suum venit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXII De aliis Gundovaldi legatis.

1 Post haec misit iterum Gundovaldus duos legatos ad regem cum virgis consecratis iuxta ritum Francorum, ut scilicet non contingerentur ab ullo, sed exposita legatione cum responsu reverterentur. Sed hi incauti, priusquam regis praesentiam cernerent, multis quae petebant explanaverunt. Extemplo sermo cucurrit ad regem; itaque vincti catenis in regis praesentiam deducuntur.2 Tunc illi quid quaererent, ad quem directi vel a quo fuerint missi, negare non ausi, aiunt: 'Gundovaldus, qui, nuper ab Oriente veniens, dicit se filium esse patris vestri regis Chlothacharii, misit nos, ut debitam portionem regni sui recipiat. Sin autem a vobis non redditur, noveritis, eum in his partibus cum exercitu esse venturum.3 Omnes enim viri fortissimi regionis illius, quae ultra Dorononiam sita ad Gallias pertinet, ei coniuncti sunt. Et ita infit: 'Iudicavit tunc Deus, cum in unius campi planitiae iuncxerimus, utrum sim Chlothacharii filius an non'.' Tunc rex furore succensus iussit eos ad trocleas extendi et fortissime caedi, ut, si vera essent quae dicerint, evidentius adprobarent, et si aliquid doli adhuc intra pectorum archana retinerent, vis tormentorum extorquerit invitus.4 Deinde increscentibus suppliciis, aiunt neptem illius, id est regis Chilperici filiam, cum Magnulfo Tholosanorum episcopo exilio depotatam; thesauros omnes ab ipso Gundovaldo sublatus, ipsum quoque regem ab omnibus maioribus natu Childeberthi regis expetitum esse, sed praesertim, cum Gunthchramnus Boso ante hos annos Constantinopolim abissit, ipsum in Galliis invitassit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.48 bnf5921.107 bnf9765.86 bnf17655.127 cpl864.183

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik