monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXX De legatis Gundovaldi. <<< >>> XXXII De aliis Gundovaldi legatis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXXI De reliquiis sancti Sergi marthiris.
1 Erat tunc temporis Gundovaldus in urbe Burdegalensi a Berthramno episcopo valde dilectus. Inquirens autem, quae ei causae solatium praebere possint, narravit quidam, quod aliquis in partibus Orientis rex, ablato sancti Sergi martyris pollice, in dextro brachio corporis sui seruisset. Cumque ei necessitas ad depellendum inimicos obvenisset, in hoc confisus auxilio, ubi dextri lacerti erexisset ulnam, protinus multitudo hostium, quasi martyris obpraessi virtute, labibatur in fugam.2 Haec audiens Gundovaldus, inquirere diligentius coepit, quisnam esset in eo loco, qui reliquias sancti Sergii martyris meruisset accipere. Interea proditur ab episcopo Berthramno Eufron neguciator per inimicitiam, quia invitum aliquando eum totunderat, inhians facultatem eius. Quod ille dispiciens, ad aliam urbem transiens, caesariae crescente, regreditur.3 Ait ergo episcopus: 'Est hic quidam Syrus Eufron nomine, qui de domo sua ecclesiam faciens, huius sancti reliquias collocavit et plurima ex his signa, virtute martyris opitulante, conspexit. Nam cum tempore quodam Burdegalensis civitas maximo flagraretur incendio, haec domus circumdata flammis nullatenus est adusta.' Ista eo dicente, statim Mummolus cursu rapido cum episcopo Berthramno ad domum Syri accedit, vallatumque hominem, pignera sibi sancta praecepit ostendi.4 Negat ille. Tamen cogitans, quod pro malitia aliqua ei haec pararetur insidia, ait: 'Noli fategare senem nec sancto inferre iniuriam; sed, acceptis a me centum aureis, abscide'. Illo quoque insistenti, ut sanctas viderit reliquias, ducentus aureos obtulit; et nec sic obtenuit eum recedere, nisi ipsa pignera viderentur.5 Tunc Mummolus elevari ad parietem scalam iubet - erant enim in sublime parietes contra altarium in capsola reconditae - diaconum suum scandere praecepit. Qui per gradus scandens scalae, adpraehendens capsam, ita tremore concussus est, ut nec vivens putaretur ad terram reverti. Adtamen accepta, ut diximus, capsula, quae de parieti pendebat, detulit.6 Quam perscrutatam, Mummolus os de sancti digito repperit, quod cultro ferire non metuit. Posito enim desuper cultro, et sic de alio percutiebat. Cumque post multos ictos vix frangi potuissit, divisum in tribus partibus ossiculum diversas in partes dilabitur. Credo, non erat acceptum martyri, ut haec ille contigerit.7 Tunc flente vehimentius Eufronio, prosternuntur omnes in orationem, depraecantes, ut Deus dignaretur ostendere, quae ab oculis fuerant humanis ablata. Post orationem autem repertae sunt particulae, ex quibus una Mummolus adsumpta abscessit, sed non, ut credo, cum gratia martyris, sicut in sequenti declaratum est.8 Dum autem in hac urbe morarentur, Faustianum presbiterum Aquinsi urbi episcopum ordinare praecipiunt. Nuper enim in Aquinsi urbe episcopus obierat, et Nicetius comes loci illius, germanus Rustici Vici Iuliensis episcopi, praeceptionem ab Chilperico elicuerat, ut tonsoratus civitati illi sacerdus daretur.9 Sed Gundovaldus distruere nitens eius decreta, convocatis episcopis, iussit eum benedici. Berthramnus autem episcopus, qui erat metropolis, cavens futura, Palladium Santonicum iniungit, qui eum benedicerit. Nam et oculi ei eo tempore a lippitudine gravabantur. Fuit autem ad hanc ordinationem et Orestis Vasatinsis episcopus; sed negavit hoc coram rege.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.46 bnf5921.107 bnf9765.86 bnf17655.127 cpl864.181
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik