monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXVIII Quod exercitus inante accessit. <<<     >>> XXX De legatis Gundovaldi.

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXIX De interitu Eberulfi.

1 Dum autem haec agerentur, misit rex Gunthchramnus Claudium quendam, dicens: 'Si abiens', inquid, 'et eiectum de basilica Eberulfum aut gladio interemeris aut catenis vincxeris, magnis te muneribus locupletabo; verumtamen, ne sanctae basilicae iniuriam inferas, omnino commoneo'. Ille vero, ut erat vanitate adque avaritiae deditus, velociter Parisius advolavit.2 Uxor enim ei ex Meldensim terreturio erat. Volvere animo coepit, utrum Fredegundem reginam videret, dicens: 'Si eam videro, elicere ab ea aliquid muneris possum. Scio enim, eam esse homini ad quem directus sum inimicam'. Tunc accedens ad eam, de praesenti munera magna capiens, promissionis multas elicuit, ut aut extractum a basilica Eberulfum occideret aut circumventum dolis catenis vinceret aut certe in ipso eum atrio trucedaret.3 Regressus autem ad Dunensem castrum, comitem commovit, ut ei trecentos viros quasi ad costodiendas Toronicae urbis portas adiungeret, scilicet ut, cum venisset, per eorum solatium Eberulfum possit obpremere. Cumque comes loci viros istos commoneret, Claudius Toronus peraccessit. Et cum iter ageret, ut consuetudo est barbarorum, auspicia intendere coepit ac dicere sibi esse contraria, simulque interrogare multis, si virtus beati Martini de praesenti manifestaretur in perfidis, aut certe, si aliquis iniuriam in eum sperantibus intulisset, si protenus ultio sequeretur.4 Igitur postpositis, ut dixemus, viris, qui ad solatium eius venire debuerant, ipse ad basilicam sanctam accessit. Statimque infelici Eberulfo coniunctus, sacramenta dare coepit ac iurare per omnia sacrosancta vel virtutem praesentis antestitis, nullum in causis eius fore fideliorem, qui ita cum rege causas eius possit exserere.5 Hoc enim apud se consilium habuerat miserrimus: 'Nisi eum perierando decipero, non vincam'. Verum ubi videt Eberulfus, quod ei talia cum sacramento in ipsam basilicam ac per porticos vel singula loca atrii veneranda promitterit, crededit miser homini perieranti. Die autem altero, cum nos in villam quasi milia triginta ab urbe commoraremur, ad convivium basilicae sanctae cum eodem vel reliquis civibus est adscitus, ibique eum Claudius gladio ferire voluit, si pueri eius longius adstetissent.6 Verumtamen numquam haec Eberulfus, ut erat vanus, advertit. Postquam autem convivium est finitum, ipse simul ac Claudius per atrium domus basilicae deambulare coeperunt, sibi invicem fidem ac caritatem sacramentis intercurrentibus promittentes. His ita loquentibus, ait Claudius Eberulfo: 'Delectat animo ad metatum tuum haurire potum, si vina odoramentis essent inmixta aut certe potentioris vini libationem strenuetas tua requireret'.7 Haec eo dicente, gavisus Eberulfus, respondit habere se, dicens: 'Et omnia quae volueris ad metatum meum repperies, tantum ut dignetur dominus meus tugurium ingredi mansionis meae'. Misitque pueros unum post alium ad requirenda potentiora vina, Laticina videlicet adque Gazitina. Cumque illum a pueris relictum solum Claudius conspexisset, elevata contra basilica manu, ait: 'Martine beatissime, fac me uxorem cum parentibus cito videre'.8 Infelix enim in discrimine positus, et hunc interficere in atrio cogitabat et virtutem sancti antestitis metuebat. Tunc unus e pueris Claudii, qui erat rubustior, adpraehensum Eberulfum a tergo validioribus lacertis adstringit resupinatumque pectus eius ad iugulandum parat. At Claudius, extractu a balteo gladio, ad eum diriget.9 Sed et ille prolatum a cingulo ferrum se ad percutiendum, dum teneretur, adaptat. Cumque Claudius, elevata dextera, cultrum eius pectori iniecisset et ille non signiter sub ascella illius pugionem defixisset, retractumque ad se, libratu ictu pollicem Claudii intercidit. Ex hoc convenientes pueri eius cum gladiis, Eberulfum diversis ictibus sauciant.10 Quorum de manu dilapsus, dum fugire iam exanimes nitiretur, extracto gladio, caput eius gravissime verberant, effusoque cerebro cecidit et mortuus est; nec promeruit ab eo salvari, quem fideliter numquam intellexit exposcere. Igitur Claudius timore perterritus, cellolam abbatis expetiit, ab eo tutari se cupiens, in cuius patronum reverentiam habere non sapuit.11 Illo quoque resedente, ait: 'Perpetratum est scelus inmensum, et nisi tu subveneris, periemus'. Haec eo loquente, inruerunt pueri Eberulfi cum gladiis ac lanceis, obseratumque repperientes ostium, effractis cellolae vitreis, hastas per parietes fenestras inieciunt Claudiumque iam simevivum ictu transfigunt.12 Satellites autem eius post ostia et sub lectis abduntur. Abba adpraehensus a duobus clericis, inter gladiorum acies vix vivus eripetur; reseratisque ostiis, turba gladiatorum ingreditur. Nonnulli etiam matricolariorum et reliquorum pauperum pro scelere commisso tectum cellolae conantur evertere.13 Sed et inergumini ac diversi egeni cum petris et fustibus ad ulciscendam basilicae violentiam proficiscuntur, indigne ferentes, quur talia, quae numquam facta fuerant, essent ibidem perpetrata. Quid plura? Extrahuntur fugaces ex abditis et crudeliter trucidantur; pavimentum cellolae tabo maculatur.14 Postquam vero interempti sunt, extrahuntur foris et nudi super humum frigidam relinquuntur. Percussores vero nocte sequenti, adpraehensis spoliis, fuga dilabuntur. Adfuit autem Dei ultio de praesenti super eos, qui beatum atrium humano sanguine polluerunt. Sed nec eius facenus parvum esse censetur, quem talia beatus antestis perferre permisit.15 Magnam ex hoc rex iracundiam habuit; sed, cognita ratione, quievit. Res tamen ipsius infelicis tam mobelis quam inmobelis, quod a prioribus relictum fuerat, suis fidelibus condonavit. Qui uxorem eius valde spoliatam in sanctam basilicam reliquerunt. Corpus vero Claudii vel reliquorum parentes proximi auferentes in suam regionem, sepelierunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5920.44 bnf5921.105 bnf9765.85 bnf17655.127 cpl864.179

Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXVIII Quod exercitus inante accessit. <<<     >>> XXX De legatis Gundovaldi.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik