monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXVII De iniuria Magnulfi episcopi. <<< >>> XXIX De interitu Eberulfi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXVIII Quod exercitus inante accessit.
1 Post haec exercitus ab urbe Pectava remotus inantea post Gundovaldum proficiscitur. Secutique sunt eum de Toronicis multi lucri causa; sed Pectavis super se inruentibus, nonnulli interempti, plurimi vero spoliati redierunt. Hi autem qui de his ad exercitum prius iuncxerant pariter abierunt. Itaque exercitus ad Dorononiam fluvium accedens, praestolare coepit, quid de Gundovaldo cognusceret.2 Cui iam, ut supra dictum est, adhaeserant dux Desiderius et Bladastis cum Waddone maiore domus Rigunthis reginae. Erant enim primi cum eo Sagittarius episcopus et Mummolus. Sagittarius enim iam repromissione de episcopatu Tholosano acciperat.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.44 bnf5921.105 bnf9765.85 bnf17655.127 cpl864.179