monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 27
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXVI Quod Gundovaldus civitates circuit. <<< >>> XXVIII Quod exercitus inante accessit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 7, XXVII De iniuria Magnulfi episcopi.
1 Exinde Tholosam digressus, emisit nuntius ad Magnulfum episcopum civitatis, ut ab eo susciperetur. Sed, ille, non inmemor prioris iniuriae, quam per Sigulfum quondam, qui se in regno elevare voluit, pertulerat, dicit civibus suis: 'Scimus enim, regis esse Gunthchramnum ac nepotem eius; hunc autem nescimus unde sit.2 Estote ergo parati, et si voluerit Desiderius dux hanc calamitatem inducere super nos, simili ut Sigulfus sorte depereat; sitque omnibus exemplum, ne quis extraneorum Francorum regnum audeat violare'. His ita resistentibus et bellum parantibus, adveniente Gundovaldo cum magno exercitu; cum vidissent, quod sustenere non possint, susceperunt eum.3 Post haec cum ad convivium in domo aeclesiae episcopus una cum Gundovaldo resederet, ait: 'Filium te Chlothacharii regis adseris, sed utrum sit verum an non, ignoramus. Vel si possis vindecare coepta, incredibile habetur apud animos nostros'. At ille ait: 'Ego regis Chlothacharii sum filius et partem regni de praesenti sum percepturus; et usque Parisius velociter accedam et ibi sedem regni statuam'.4 Cui episcopus ait: 'Verumne est ergo, quod nullus de stirpe regum Francorum remansit, si tu haec quae dicis impleberis?' Inter has altercationes cum haec Mummolus exaudisset, elevata manu alapis cecidit episcopum, dicens: 'Non pudet, ut tam degener et stultus ita magno regi respondeat?' Verum ubi et Desiderius de consilio episcopi conperit quae fuerant dicta, ira commotus, manus in eum iniecit; caesumque communiter hastis, pugnis et calcibus ac fune revinctum exilio damnaverunt, resque eius tam proprias quam aeclesiae integre auferentes.5 Waddo autem, qui erat maior domus reginae Rigunthis, se eisdem copolavit. Reliqui vero qui cum eo abierant per fugam dilapsi sunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5920.43 bnf5921.105 bnf9765.85 bnf17655.127 cpl864.178
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik